|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD IOACHIMUM S.R.E.
CARDINALEM MEISNER ARCHIEPISCOPUM COLONIENSEM
Venerabili Fratri Nostro Ioachimo S.R.E. Cardinali Meisner Archiepiscopo
Coloniensi
Claram omnino se exhibet Pragensis urbs, quae saeculorum decursu tot collustrata
artis monumentis amplis est cumulata honoribus. Ibidem quoque complures
exstiterunt pietatis testificationes et religionis documenta. Cumprimis autem
Ioannes de Nepomuk inter praestantes fidei assertores annumeratur, qui
translaticiis bonisque consuetudinibus plane eruditus, in christiana disciplina
semper perstitit neque ab ea, vitae suae minime parcens, unquam declinavit.
Exemplum hoc fulgens praebere volumus cum omnibus tum illius regionis incolis,
qui in solido fundamento innitentes, repetentes pariter antiquiora, ulteriora
eodem spiritu et animi firmitudine persequantur. Minime vero quae sint ibidem
difficultates ignoramus, postquam novae condiciones rationesque sunt inductae.
Nec praeterire volumus Slovachiae cives, qui pariter nova conantur et
feliciora efficere. Cunctos Nos cohortamur et confirmamus ut humaniorem progressum adipiscantur et
prosperiorem animi salutem cultumque.
Has ideo propter rationes, libentes et laetantes resciimus convenienti cum
sollemnitate VI saeculum iri celebratum, ex quo S. Ioannes de Nepomuk pro fide
vitam firmiter impendit. Itaque ut commemoratio haec magnificentius peragatur,
mittere statuimus praestantem virum qui partes Nostras tueatur Nostramque simul
cohortationem significet.
Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram convertimus, qui
perappositus visus es ad huiusmodi officium suscipiendum ac sustinendum. Idcirco te
Missum Extraordinarium renuntiamus ad dies illos celebrandos et
agendos. Cunctis illius Sancti clara ostendes exempla et vitae mortisque
celsitudinem, universis benevolentiam Nostram demonstrabis propensamque
voluntatem, quae omnes complectatur, omnium aerumnas soletur omniumque erigat
animum. Benedictionem demum Nostram Apostolicam deferri largiter velimus, quae
sit supernorum donorum nuntia et optatum solacium.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVII mensis Martii, anno MCMXCIII, Pontificatus
Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana
|