 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD
RADULFUM FRANCISCUM S.R.E.
CARDINALEM PRIMATESTA
ARCHIEPISCOPUM CORDUBENSEM
IN ARGENTINA
Sub quinquagesimum anniversarium diem, quo providenter es ad ordinem
sacerdotalem evectus, Nos, qui ex occasione has ad Te litteras dandas censemus
veluti Nostrae caritatis testes, magnopere iuvat et faustum Tibi, Venerabilis
Frater Noster, eiusmodi eventum gratulari et gratum animum optimumque Nostrum de
Te iudicium patefacere, frugifera praesertim pastorali actione inspecta, per
quam videlicet tot annos bene de Ecclesia es meritus.
Quoniamque in mentem iam sollemne occurrit, quod propediem in tuo cathedrali
templo ad honorem atque amplitudinem tuam pie celebrabitur, pro certo velimus
apud Te tunc cogitatione praesentes Nos habeas, qui iam nunc vota facimus, ut
proximo exspectati iubilaei die et coli a clero populoque tuo et diligi Te
videas, utque, iusto affectus solacio, ceteris beneficiis novissimum annumerare
valeas, quibus Deus, omnium bonorum auctor et distributor, opus tuum
presbyterale et episcopale collustrare voluit. Etsi res singulae, quae gesseris,
non hic sunt in memoriam redigendae, haud alienum tamen videtur actum iuventutis
tempus breviter significare, quo primum Ecclesia Platensis, ubi Auxiliaris munus
absolvisti, deinde Fororaphaeliensis, cuius Pastor fuisti, utilitatem e
primordiis actionis tuae episcopalis percepit. Non enim dubitamus quin ambae,
adhuc Tui memores, gavisurae sint de iubilaeo hoc tuo, concorditer cum
Metropolitana Ecclesia ista Cordubensi, quam ipse viginti septem iam annos
egregie gubernas. Ipsi Reipublicae Magistratus Te magni faciunt tuaque honori Tibi cedit
auctoritas et existimatio, quae plurimum apud totum tuae Nationis clerum
omnesque Christifideles valet. Praestat ministerium tuum in archidioecesi
Cordubensi, quam sollicitudine et opera tua ita provectam esse constat, ut inter
Argentinas Ecclesias solidior habeatur aptiusque ordinata, ubi videlicet
frequentior clerus, frequentissimi Religiosi ac Religiosae suo funguntur munere,
haud paucae sacrae videntur vocationes florere, bene instituti adsunt
Christifideles laici in variis apostolatus regionibus operantes; quae tamen
exempli gratia hic commemoramus, ceteris haud exceptis laude dignis, cum etiam
constet istic haud ita pridem Te duce Synodum dioecesanam celebratam et ad
felicem exitum adductam esse, ex qua qui in votis erant fructus edi iam coepti
sunt. Teque cogitantes, Venerabilis Frater Noster, quem bene novimus iterum
iterumque plurium annorum spatio Conferentiae Episcopali Argentinae digne
praefuisse, putamus Te perutilem dedisse operam isis in Episcopatu Fratribus et
Pastoribus recte dirigendis etiam in imperatis Concilii Vaticani II faciendis
necnon in fidelitate erga Apostolicam Sedem inconcussa iugiter servanda.
Te deinde, qui divino quidem consilio in sacrum S.R.E. Cardinalium Collegium
iam pridem es cooptatus, complectimur haud mutata Nostra in Te benevolentia, in
aureo iubilaeo tuo Tecum laetamur Deumque imploramus, qui omnia scit, ut donis
vel lectioribus nunc et in posterum Te locupletare dignetur.
Quod reliquum est, omina Nostra et gratulationes confirmamus Apostolica
Benedictione Tibi, Venerabilis Frater Noster, peramanter impertita, quam et ad
cunctos pertinere volumus, qui gaudiorum tam fulgidi tui anniversarii diei
participes erunt.
Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Octobris, anno MCMXCII, Pontificatus
Nostri quarto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana
|