|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA EDUARDO S.R.E. CARDINALI
MARTÍNEZ SOMALO
Venerabili Fratri Nostro Eduardo S.R.E. Cardinali Martínez Somalo
Quinque iam praeterierunt saecula ex quo Evangelii nuntius in Americanas
gentes illatus est atque missionariorum agmen, inter quos sollertes Franciscales
sodales annumerabantur quidam, longinquas illas appulit oras salutare Christi
nomen demonstratum.
Consentaneum esse igitur arbitramur eventum istum convenienter commemorari,
in ipsis praesertim locis, unde intrepidi illi nautae profecti sunt quondam in
novum mundum concessuri. Haec autem celebratio copiam dat et facultatem non modo
huius rei memoriam revocandi, verum et animum ad vehementiorem firmioremque
fidem iterum concitandi.
Peropportune quoque ibidem, nominatim Onobae, XI Congressus Mariologicus
pariter ac XVIII Congressus Internationalis Marianus a xviii ad xxvii diem
mensis Septembris agetur, unde in Dei Matrem pristina pietas repetatur
eiusdemque cultui, Concilio Vaticano II bene docente, studeatur.
Quapropter, ut congressus hic magnificentius efficaciusque evolveretur,
mittere quempiam virum decrevimus eximium, qui partes Nostras sustineret quique
cohortationem similiter Nostram significaret et animum benignum. Ad te vero,
Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram convertimus quocum arta necessitudine
complures annos coniungimur et quem ideo omnino parem idoneumque diiudicavimus
ad officium hoc luculenter explendum. Itaque fraterna permoti affectione Missum
Extraordinarium te renuntiamus ad geminatum Congressum quem supra diximus.
Cunctis igitur participibus omnibusque fidelibus voluntatem Nostram secundam
ostendes et in caelestem Matrem filialem inclinationem. Universis tandem
Benedictionem Nostram Apostolicam deferas velimus, quae sit divinarum gratiarum
nuntiatrix et spiritalis prosperitatis sincerum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis die I mensis Augusti, anno MCMXCII, Pontificatus
Nostri quarto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana
|