 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD
ANGELUM S.R.E. CARDINALEM SODANO SECRETARIO STATUS
Venerabili Fratri Nostro Angelo S.R.E. Cardinali Sodano Secretario
Status
Sollemni die Apostolis Petro et Paulo dicato, hoc anno, dum Hispali in
Hispania celebritates fient ob expositionem Universalem 1992, etiam nationalis
dies Sanctae Sedis celebrabitur. Memorandus sane erit eadem occasione etiam
faustissimus ille eventus, quingentesimus scilicet annus Evangelizationis
Americae, cum primi fidei praedicatores, sicut probe novimus, ex Hispaniae Regno
profecti sunt. Nos autem, utpote qui prompto animo percipiamus commoda quae ad
publicas confirmandas rationes non parum conferre possint, aequum ducimus illuc
mittere Legatum Nostrum, qui vocem Nostram exsonare faciat, ominantia proferat
nomine Nostro verba. Quia vero, sicut Nobis nuntiaverunt, hic eventus summum
induit momentum non pro Regno Hispaniae tantum, sed et pro Internationali
Populorum Communitate, Te, Venerabilis Frater Noster, idoneum putamus qui partes
Nostras optime tractare valeas.
Quapropter harum Litterarum VI Te destinamus Legatum Nostrum, ut Hispali in
urbe Nostras vices obeas apud sacros illos Praesules populumque catholicum in
celebrationibus, quas supra memoravimus. Omnibus praesidebis actibus, Nostram
significabis salutationem, Nostram in Ecclesiam illam dilectionem, Nostram per
spiritum praesentiam.
Nos autem, missionem Tuam precibus comitantes, super universos ibi
concessuros sollemni die Sanctis Apostolis Petro et Paulo sacro, divinam
clementiam imploramus atque Apostolicam Benedictionem iis cunctis imo ex pectore
peramanter in Domino impertimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Maii, anno Domini MCMXCII,
Pontificatus Nostri quarto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana
|