|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD ROSALIUM IOSEPHO S.R.E.
CARDINALEM CASTILLO LARA
Venerabili Fratri Nostro Rosalio Iosepho S.R.E. Cardinali Castillo Lara
Quingenti iam abierunt anni cum evangelicus nuntius Americanas longinquas
oras attigit. Semine hoc veritatis copiose iacto, ager hic dominicus posthac
uberi segete vestiri atque fructus frequentes coeperunt effundi. Venetiolae
inter fines haud pauca id genus beneficia sunt annumeranda, ibidem quandoquidem
fervens pietas pariter ac religionis studium incrementum feliciter cepit. In
Virginem quoque Matrem fidelium animus mox vertit, quam ipsi merito respiciebant
solatricem et in difficultatibus advocatam.
Cupimus Nos haec christiana documenta et testificationes nostra quoque aetate
ut confirmentur et solidentur. Laetantes idcirco resciimus in Venetiola
nominatim in Guanarensi urbe Marialem Congressum totius nationis iri sollemniter
celebratum inter dies xxix–xxxi mensis Maii, unde Dei Matris in salutis mysterio
exquirantur partes et momentum, tum ad rem quod attinet biblicam, tum ad
historiam, tum ad artem. Ibidem minime ignoramus Virgini Mariae dicatum exstare
sanctuarium, quod ab innumeris peregrinatoribus pientissime frequentatur, qui ad
eandem fidenter decurrunt superna subsidia petituri.
Quocirca, ut Congressus hic magnificentius efficaciusque perageretur, mittere
quempiam virum eminentem statuimus, qui personam Nostram tueretur Nostramque
pariter benignam cohortationem secundamque voluntatem ostenderet. Ad te autem,
Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus et animum, cum
occurreres prorsus par ad officium hoc optimis rationibus sustinendum et
commendabiliter complendum. Quapropter te, Missum Extraordinarium creamus
Marialis Congressus Nationalis in Venetiola, ubi, ut res ipsa postulaverit, de
Mariae dignitate loqueris ipsamque vocem Nostram significabis, unde novum animum
suscipiant inibi fideles et in futurum tempus ferventiorem pietatem.
Cunctis demum benevolentiam Nostram demonstrabis, quae omnes complectatur,
omnium aerumnas soletur omniumque corda laetificet. Benedictionem tandem Nostram
Apostolicam universis simul Congressus participibus, simul communitati totae
deferre largiter velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et advenientis
salutis certissimum pignus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Aprilis anno MCMXCII, Pontificatus
Nostri quarto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana
|