|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA PAULO S.R.E. CARDINALI ZOUNGRANA ARCHIEPISCOPO UAGADUGUENSI
Venerabili fratri nostro Paulo S.R.E. Cardinali Zoungrana
Archiepiscopo Uagaduguensi
Multitudo ipsa pastoralium operum quae tot iam annos tam laudabiliter efficis
atque ipsa magnitudo meritorum singularium quae tibi, Venerabilis Frater Noster,
tum inter amatissimam tuam communitatem natalem Uagaduguensem tum in variis
Episcoporum Africae coetibus tum apud hanc quoque Apostolicam Sedem vere
mirabiliter cumulasti, adducunt Nos ceteroqui iam libentissimos ut tecum hodie
et cum clero ac populo tuo fideli initia faustissima illarum gratiarum, scilicet
ordinationem tuam sacerdotalem, quantum quidem his litteris possumus, quam
studiosissimis laudibus concelebrare cupiamus.
Sensus autem laetissimos hos Nostros de insigniter frugifero ac fructuoso
sacerdotio tuo communicamus non tantum cum carissimo ipso grege Uagaduguensi,
quem triginta duos iam annos continuos sollerter tu efficaciterque et amanter
pro Christo Domino pascis, verum cum Fratribus Episcopis Africae cunctis, Nos
qui probissime novimus quanti te amicum ac socium apostolatus aestiment, necnon
cum ipsis Missionariis Africae ad quos quadraginta iam annos pertinere te
gloriaris. Eorum sane omnium gratulantibus hoc tempore vocibus salutationem hanc
Nostram gratulabundam adiungimus; eorum admirationis participes Nos esse fatemur;
eorum precibus pro tua salute consolatione remuneratione caelesti consentimus.
Tuam erga Concilium Vaticanum Secundum fidelitatem ipsumque Beatissimi Petri
Successorem propalam praedicamus. Omnium munerum episcopalium diligentiam in
cleri institutione et sacramentorum dispensatione, in liturgiae sacrae curatione
et populi catholici educatione dilaudamus. Partes a te compluribus in
episcoporum causis coeptisque expletas amamus. Virtutes denique sacerdotales tuas et ingenii dotes totum per hoc curriculum
tuum luculenter demonstratas Nos volentes illustramus.
Nihil igitur opportunius Nobis evenisse videmur quam ut, hoc ipso die quo a
Decessore Nostro Ioanne XXIII triginta duos abhinc annos ad episcopatum
Ecclesiaeque Uagaduguensis gubernium es feliciter advocatus, gratulari tibi
possimus omne presbyterale et episcopale opus quinquaginta annorum pro Iesu
Redemptore eiusque redempto populo in terris. Maxime idcirco precamur ut
anniversarius tuus dies tibi quam iucundissimus contingat et solaciorum omne
genus plenissimus. Tecum altero Maii mensis die procul Deum obsecrantes
consociabimur quem per has litteras fraterno adfectu salutamus largiterque
Benedictione Nostra Apostolica cumulamus ut copiosissima tibi meritorum praemia,
sicut universis servis fidelibus bonisque pastoribus, reservet.
Ex Aedibus Vaticanis, die V mensis Aprilis, nominationis episcopalis tuae
proprio, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana
|