|
IOANNES PAULUS PP. II
NUNTIUS GRATULATORIUS AD
IOANNEM HERMANNUM S.R.E.
CARDINALEM GROËR ARCHIEPISCOPUM VIENNENSEM
Gaudio exsultantes, Venerabilis Frater Noster, Dei bonitatem elata voce
magnificamus dum sacerdotalem operam tuam tam diu tamque sedule exercitam
recogitamus: tu enim quinquaginta ante annos Vindobonae in patria tua sacerdos
Christi es constitutus atque populi christiani famulatui praepositus. Nos iuvat,
hac oblata occasione, presbyteralis ministerii tui primordia recolere atque tibi
certum proferre iudicium egregiae Nostrae de te opinionis.
Novimus profecto quae operatus es in viennensi Archidioecesi sive
disciplinarum magister vel curionis adiutor prius, sive, deinde, sacrarum
peregrinationum ductor vel minoris Seminarii Hollabrunnensis rector. Immo, etiam devotae virgines Cistercienses tuum expertae sunt moderamen egregium
tuamque excultam gubernationem. Cum vero, anno mcmlxxiv, decrevisses de
temetipso Christo Domino copiosius pressiusque devovendo per liberam tuam
adhaesionem Congregationi Benedictinae Austriacae ab Immaculata Conceptione in
urbe Göttweig, ubi sex post annos sollemnia nuncupasti vota, tunc omnia quae
antea patraveras omnipotenti Deo commisisti perficienda, purificanda, provehenda.
Haec omnia, aliaque plurima quae harum Litterarum brevitas memorare non sinit,
effecerunt ut, anno MCMLXXXVI, gregi Viennensi te praeponeremus Episcopum
rerumque divinarum magistrum, atque, duobus post annis, inter Purpuratos Patres
te adscisceremus.
Nos non praeterit te animi tui virtutes ingeniique dotes copiosamque rerum
experientiam profluenter collocare in catholicae Ecclesiae utilitatem inque
christifidelium tuo sollerti regimini concreditorum spirituale bonum. Intima
commotione affecti recolimus Nos alterum ad Austriam Nostrum iter apostolicum,
cum licuit tecum diu colloqui etiam de patria tua “felici inter Europaeas
Nationes ponte”.
Aliis plurimis verbis opus non est ut intellegas quantopere exoptemus ut
iubilaris sacerdotii tui, dies beatissimus tibi illucescat, supernorum
solaciorum plenus. Interea ex animo te amplexamur tibique iterum gratulamur tot
annos salutariter in Ecclesiae ministerio impensos, dum fraterne te exhortamur
ut indefatigato animo pergas sedulam ponere operam ad cleri populique christiani
vitam spiritualem renovandam per proficuas spirituales concursiones perque
crebra ad Marialia templa sacras peregrinationes.
Caelestium demum munerum pignus caritatisque Nostrae testem, Apostolicam
Nostram Benedictionem tibi impertimus, quam pertinere cupimus etiam ad Episcopos
Auxiliares tuos, ad clerum, religiosos viros ac mulieres, atque ad omnes quos
diligis quique te diligunt.
Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Martii, anno MCMXCII, Pontificatus
Nostri quarto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana
|