 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA ANGELO S.R.E. CARDINALI FELICI
Venerabili Fratri Nostro Angelo S.R.E. Cardinali Felici
Operum varietate clarum meritorumque ipsorum amplitudine eximium curriculum
sacri ministerii tui, Venerabilis Frater Noster, in dilecta vinea Domini
Ecclesia duplicem hoc faustissimo anno attinget perhonorifica tibi metam atque
Nobis simul optatam iam nunc praebet opportunitatem palam te in eiusdem
communitatis ecclesialis conspectu dilaudandi et singula diuturnae tuae
industriae tempora recensendi coram miserentissimo Redemptore gratiarum omnium
auctore ut, unde tot in Dei Populum derivata sunt varii generis beneficia,
congrua inde tibi consolatio percipiatur et pastoralis tui animi confirmatio
posteros pariter in annos.
Gratulantem vero vocem hanc Nostram cum laudationibus libentes coniungimus
Nostrorum hac in petriana Sede Decessorum, qui suo iam tempore diligentiam
studiorum cognoverunt tuam, conscientiam officiorum ac sollertiam consiliorum,
etiam ante ipsam ordinationem sacerdotalem tuam die quarto mensis Aprilis
quinquaginta abhinc annis, teque secuti sunt publicis in Ecclesiae universalis
causis et negotiis tam hic in Urbe quam passim per terras versantem. Sic totum
presbyteratum et episcopatum tuum, viginti quinque ante annos mense Septembri
receptum, eidem utilitati Christifidelium, navitati salutari Romanorum
Pontificum Sedisque Apostolicae devovisti.
Haud porro obliviscimur quas denique ob tuas ingenii virtutes factorumque
laudes ipsi te, spectatum prius Pronuntium Apostolicum in Nederlandia ac Nuntium
in Lusitania, fidentes destinaverimus ad Apostolici Nuntii in Gallia partes,
donec tres abhinc annos, Apostolorum ad limina te revocantes, participem esse
voluimus Sacri Cardinalium Collegii, proximum idcirco adiutorem necnon
Congregationis de Causis Sanctorum moderatorem.
Illustris ideo exstat nobilisque munerum tuorum index, Venerabilis Frater
Noster, uti presbyteri et episcopi. A Nobis iterum haec meritorum corona
fervidam hoc tempore ac studiosam tibi conciliat gratulationem, quam
gratulantibus his litteris amanter commendamus. Non modo ut hi anniversarii tui
dies quam beatissimi iucundissimique illucescant precantes exoptamus tibi, verum
aliquid iam etiam illius conferant remunerationem his in terris, quam a Divino
Pastore supplices efflagitamus, simul Apostolicam Nostram Benedictionem
impertiti comitem tibi per annum, benevolentiae Nostrae testem, illorum
caelestium praemiorum conciliatricem.
Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Martii anno MCMXCII, Pontificatus
Nostri quarto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana
|