 |
IOANNES
PAULUS PP. II
NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
MARCELLO S.R.E. CARDINALI GONZÁLEZ
MARTÍN
ARCHIEPISCOPO TOLETANO
Benevolentiae fraternaeque Nostrae dilectionis
magnitudo erga te, Venerabilis Frater Noster, duplicatur nunc, immo fere in
immensum crescit, quinquagesima instante sacerdotii tui anniversaria memoria.
Gratulanti proinde mente has conscribimus Litteras, quibus volumus saltem ex
longinquo cum Toletano grege tuo coniungi, ut cum eo diligentem industriamque
operam tuam dilaudemus, navitatis tuae merita plurima illustremus; non ergo e
manibus, sed ex animo Nostro ipso accipies hanc gratulantem epistulam vocis
Nostrae interpretem.
Probe novimus quantas laudes boni pastoris, constantis
amici, fidelis magistri tibi cumulaveris praesertim apud Toletanam communitatem,
cui sacerdotale atque episcopale opus tuum summa cum diligentia etiamnunc
devoves. Sed inde ab anno mcmlx, electus Episcopus Asturicensis, eximia tua
caritate omnium aestimationem tibi conciliaveras.
Anno MCMLXVII Barcinonensis
Archiepiscopus es constitutus; quattuor post annos, ad Toletanam Sedem
translatus, peritiae prudentiaeque tuae clara praebuisti specimina: quare iam
anno mcmlxxiii Paulus VI rec. mem. te in Patrum Cardinalium Collegium asciscere
voluit.
Pastoralem actionem tuam considerantes, Nos iuvat profecto in luce
ponere singulariter navam quam posuisti operam, ut sacerdotum, religiosorum
religiosarumque curam ageres, et quidem prospero cum rerum eventu, sicut florida
testantur Seminaria Maiora et Minora in tua archidioecesi. Novimus praeterea
faustum sacerdotii tui iubilaeum te esse celebraturum electa novorum
presbyterorum manu circumdatum: quod sane cor Nostrum vehementer laetificat.
Multa alia in laudem tuam recidentia missa facientes, commemorare tandem volumus
renovatam, te moderante, pastoralem pro iuvenibus, pro familiis, pro derelictis,
pro iis omnibus qui aliquid acerbitatis ob rerum eventus passi sunt vel
patiuntur, ad mentem sane Concilii Vaticani II accommodatam.
Est ergo quod
gaudeas, Venerabilis Frater Noster, Nos tecum.
Quo vero gaudia tua sint maiora,
Apostolicam Benedictionem caritatis Nostrae signum, Dei gratiae pignus, tibi
impertimus, Auxiliari tuo, clero et Christifidelibus omnibus tuo moderamini
concreditis.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Maii, anno MCMXCI,
Pontificatus Nostri tertio decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana
|