|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA
DATA EDMUNDO CASIMIRO S.R.E.
CARDINALI SZOKA
Cogitata saepenumero mentis Nostrae animique simul sensa ad dilectissimum
Philippinum populum necnon operantem laudabiliter inibi ecclesialem Catholicam
communitatem revolvuntur, ubi feliciter aliquot abhinc annis acciderat ut coram
Nos vigorem floremque experiremur christianae pietatis vitae actionis eorundem
hominum, et unde provenientes huc nuperrime Romam sacros illorum pastores
potuimus rursus in conspectu salutare optimisque in apostolatus alacris
confirmare propositis.
Salutationes vero Fratrum in Episcopatu Philippinorum “ad limina” ac Nobiscum
collocutiones memoriam valide refecerunt saluberrimi sane eventus qui superiores
hosce duodecim menses multipliciter eandem per Ecclesiam et nationem celebratur,
nempe “Anni Catechetici Nationalis” eo nempe spectantis ut quisque Philippinae
communitatis fidelis conscius plane reddatur suorum officiorum et munerum in
evangelico nuntio verboque Dei disseminando. Quin immo id iam iidem Fratres
Nostri ac presbyteri agunt ut omnis apud se Christianus catechista quodam modo
factus esse videatur.
Exibit autem hic Catechisticus Annus in sollemnitate Virginis Mariae sine
labe conceptae, quo videlicet tempore etiam Congressus de re catechistica totius
nationis terminabitur. Nec tamen praeclarus uterque eventus Pontificis Romani
carebit luculento hortamento favore incitamento in posteros annos. Etenim
volumus illic tamquam praesentes Nos praestantia haec Philippinae Ecclesiae
incepta prorsus prosperari deinceps corroborari et duplicari. Quocirca eventa
illa Decembria singulari iam Nobis curae sunt eruntque potissimum beatis iis
Congressus diebus. Pro Nobis ideo veluti sententiarum Nostrarum interpretem,
vocis paternae et cohortationis Nostrae ac gratulationis nuntium, sollemnium
sacrorum Nostra in persona participem temet ipsum, Venerabilis Frater Noster,
cuius pastoralia studia pridem cognita plurimi aestimamus, adstare iubemus
Manilae a die quinto ad octavum mensis Decembris cum titulo honoreque Missi
Extraordinarii Nostri quem harum rite Litterarum virtute libentes quidem Nos
amantesque destinamus.
Adsistens propterea ibi agensque pro Nobis laudationem studiosam Nostram
iterabis coram non Congressus modo participibus verum omni Ecclesiae Philippinae
grege propter fructifera haec opera et coepta pastoralia. Adiuvabis eos Nostram
ad mentem in capiendis congruis de re catechetica consiliis. Communicabis cum
singulis inibi Ecclesiae ordinibus et gradibus Apostolicam Benedictionem
aestimationis Nostrae testem et caelestium semper auxiliorum solaciorum roborum
auspicem ut quae hunc per annum catechisticum eiusque extremum conventum
sapienter ac providenter iacta sunt gratiae salutisque semina efficaciter quidem
deinde colantur ad uberrimamque producantur messem.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Novembris, anno MCMXC, Pontificatus
Nostri tertio decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana
|