 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA MISSA AD PAULUM S.R.E. CARDINALEM POUPARD
Europae Christianae monumenta antiqua ac longinqua ipsius historia plus sibi
plusque in dies meditationem hominum merentur publicamque simul commemorationem,
ne quis videlicet, nostra hac aetate, obliviscatur umquam quibus ex originibus
populi et status Europaei aliquando emerserint et quibus pariter gressibus ad
hodiernam societatis condicionem morum maturitatem coniunctionem animorum
processerint. Studium igitur Nostrum haud mediocre excitat celebratio illa
sollemnis qua mox, die septimo decimo proximi mensis Iunii, primum mille annorum
spatium honorabitur, cum cathedralis aedes Virodunensis feliciter est aedificari
coepta. Cum illo scilicet templo ac loco innumerabilium quidem eventuum et
nominum memoria progredientibus saeculis conspiravit ex illoque tot vires et
doctrinae, tot impetus et studia in circumiacentem cunctam regionem Christianam
emanaverunt. Participes ideo praecipui huius eventi Europaei esse cupimus, cum
adspectabili nimirum modo quasi praesentes adsumus cum Venerabili Fratre
Marcello Herriot, Episcopum quem creavimus nuperius Nos Virodunensem, aliisque
cum ministris fidelibusque Ecclesiae et civitatis ipsius magistratibus, ut
incitamentum nempe vehemens addamus ei adfectui unius Christiani cultus uniusque
orbis, que praesentimus iam sollemnia eadeam esse pervasurum. Placet propterea
Nobis te ipsum, Venerabilis Frater Noster, hisce Litteris Nostrum cum
auctoritate Missum Extraordinarium destinare ad ritus publicos mille
concelebrandis aedis cathedralis Virodunensis primis annis. Intereris ideo pro Nobis itemque Nostram ad mentem eloqueris laudativas huius
singularis incepti sententias. Hortaberis audientes diligenter omnes ad
persequenda alta profecto Christianae evangelizationis ac renovationis Europaeae
proposita, adspirante efficaciter Apostolica Nostra Benedictione per te
interpretem Nostrum tributa.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Maii anno MCMXC, Pontificatus Nostri
duodecimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana
|