|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD MARCELLUM S.R.E.
CARDINALEM GONZÁLEZ MARTÍN ARCHIEPISCOPUM TOLETANUM
Venerabili Fratri Nostro Marcello SRE Cardinali González Martín
Archiepiscopo Toletano
UBI FELICITER aliquando tamquam praeceptor tu, Venerabilis Frater Noster,
utiliterque es operatus, in Collegio Anglorum Vallisoletano Sancti Albani sacro,
ibi iam nunc futura praevidemus sollemnia peculiaria, quibus eiusdem clari
instituti anniversaria celebrabitur mense Decembri memoria.
Quattuor enim saecula abierunt ex quo tempore ob rationes cuilibet causasque
notissimas, illustris ea studiorum condita est sedes, ubi sacrorum alumni ex
Anglia ad sacerdotium in pace libertateque compararentur necnon ad academicos
erudirentur gradus. Quae etiam per quattuor saecula - quot fidei testes et
confessores ipsique pariter Sancti ac Beati Martyres ex illius Collegii aulis
aedibusque prodierunt! Quot lectissimi Ecclesiae ministri inibi instructi in
patriam redierunt vel in omnem orbem exierunt Christi evangelium rectamque unius
Ecclesiae doctrinam pracdicaturi!
Talem igitur anniversariam commemorationem ac tantam simul occasionem
cohortandi animosque confirmandi praeterire prorsus nolumus, quin Nostras etiam
partes in sollemnibus illis agamus Nostramque exhibeamus personam tum
praesentibus ac praeteritis illius collegii incolis, tum vita iam defunctis
traditionis pulcherrimae illius participibus.
Te propterea ipsum, Venerabilis Frater Noster, harum Litterarum vi ac virtute
legitime nominamus destinamusque publice Missum Extraordinarium Nostrum ad ritus
sollemniores, quibus quadringentesima ipsa recordatio anniversaria excitati
Collegii Sancti Albani Anglorum in Hispania Vallisoleti peragetur, ubi nempe
nomine Nostro adsistas Nostraque quoque auctoritate sapienter eloquaris ipsam
mentem Nostram eodem de memorabili eventu. Luculentum enim ibi conspicamur
documentum ac testimonium constantiae in suscepta maiorum fide necnon
fortitudinis in eiusdem fidei professione vitaeque catholicae per orbem
exsecutione.
Una autem cum hac Nostra salutatione atque hortatione ad repetendas
superiorum temporum memorias et exempla studii catholici imitanda, etiam
Apostolicam Nostram sollemniter imperties Benedictionem, qua Nos veluti
praesentes ibi precabimur ut cum christianae unitatis et erga omnes caritatis
aucto fervore increscat simul Evangelii Christi amor inter futuros Ecclesiae
ministros Vallisoleti instituendos maximaque in Ecclesiam fidelitas.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Novembris anno MCMLXXXIX,
Pontificatus Nostri duodecimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana
|