 |
IOANNES PAULUS PP. II
NUNTIUS GRATULATORIUS
DATUS
NARCISSO S.R.E. CARDINALI
JUBANY ARNAU, ARCHIEPISCOPO BARCINONENSI
MENSIS IULII TRICESIMO adpetente die, quo Tu, Venerabilis Frater Noster,
quinquagesimum annum a suscepto sacro presbyteratus ordine exactum celebrabis,
Ipsi, ne hanc Tecum communicandi facultatem dimittamus, Nostras and Te has
litteras damus de spectatissimo Dei beneficio Tibi gratulantes, quibus et
libentes utimur, ut in Te animus Noster quam singulari sit officio ipsae sint
testes.
Idcirco, supervacaneo ac inani reiecto sermone, ad occasionem optamus ante
omnia ut, bona tua confirmatus conscientia, certam aliquam considerationem in
pergratum id tempus intendere velis, quo, cum amanter Te Dominus in suam sortem
vocasset, unius aeterni sacerdotii particeps es factus. Partium tuarum omnino conscium Gerundensi in dioecesi, ubi iuvenis initiatus es
sacris, et vitae operisque ratione enitentem Te Christifideles nimirum veneri
didicerunt. Neque ceteroqui est dubitandum, quin recti exempli sacerdos, sive
populo illi divinum verbum nuntiando sive eius necessitates ac preces ad Deum
afferendo, eo quoque iam tempore perutilem opem pro tuo munere in animorum bonum
comparandum contuleris. Unde satis sane est causae, cur, tot post annis ea
accurate perspecta auctoritate Tecum communicata, “qua Christus Ipse Corpus suum
exstruit, sanctificat et regit”, adhuc opus sit Tibi, Venerabilis Frater Noster,
vere dignas Nobiscum reddere Deo gratias. Quodsi de presbyteratu gratae
cogitationes subeunt, eo vel magis Tibi est in dignitate bonoreque episcopali
laetandum, quibus olim insignitus primum sacri Praesulis Barcinonensis
Auxiliator fuisti, postea dioecesim Gerundensem gubernasti, deindeque praeclarae
istius Ecclesiae Barcinonensis pater et Pastor es factus; quod munus fere
duodeviginti iam annos exerces. Istic quidem, ut constat, quo es animo ad omnes
benevole propenso neminique alieno, cum pro pietate, caritate, industria, tum
pro arte gubernandi aliisque naturae facultatibus, quibus emines, non solum
omnium existimationem Tibi paravisti et gratiam, sed similis etiam factus
“homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera”, nulli
umquam labori succubuisti, quo aptius aptiusque commissis Tibi fillis
prospiceretur.
De cunctis ergo fidelis tui famulatus recogitantem, quibus magna communique
prece Patrem iam Tecum collaudamus, ea Nos Te, Venerabilis Frater Noster,
benevolentia complectimur, qua meritissime a Paulo VI, Decessore Nostro bo. me.,
es in S.R.E. Cardinalium Collegium cooptatus; unaque simul, ad Nos quod attinet,
fore confidimus, ut, qui arcte huic Apostolicae Sedi adhaeres ipsorumque eius
Dicasteriorum consilia Ipse merito participas, incrementis vel maioribus totum
augeatur opus tuum. At interea ab optimo omnium donorum Auctore enixe petimus, ut et in praesentia
Tibi iucundissimum Ipse iubilaeum reddat et gratiis vel lectioribus Te
locupletare dignetur. Haec denique vota et gratulationes Benedictione Nostra
Apostolica confirmamus, quam Tibi, Venerabilis Frater Noster, toto corde datam
etiam ad cunctos pertinere volumus, qui aequa tui anniversarii diei festi gaudia
participabunt, a quibusque et coli et diligi Te videbis.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Iunii, anno MCMLXXXIX, Pontificatus
Nostri undecimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana
|