|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA FRANCISCO S.R.E. CARDINALI TOMÁSĔK ARCHIEPISCOPO PRAGENSI
Venerabili Fratri Nostro Francisco S.R.E. Cardinali Tomášek
Archiepiscopo Pragensi
IUXTA TE IBI HODIE consistimus Nos, Venerabilis Frater Noster. Te quasi vere
praesentes amplexamur. Ad altare Domini in cathedrali tuo Sancti Viti templo
tecum coniungimur et quam benevolentissime consociamur simul cum reliquis in
Episcopatu orbis Fratribus ut venerandum maxime natalem tuum nonagesimum diem
festive concelebremus eodemque tempore te ipsum, virum Dei Ecclesiae columen,
Evangelii testem vindicem fidei, propalam coram Populo Dei tuoque ipso
amatissimo grege conlaudemus.
Etenim quae omnia adhuc sacerdos atque episcopus perfecisti, interdum et
constanter pertulisti, ante oculos hodie praesertim versantur tuumque multiplex
operis sacri curriculum illustrantia admirationem tibi communem laudemque
fervidam merentur. Scripta nempe catechetica tua celebrantur et ministeria
passim in paroeciis; episcopatus tuus dolore et exsilio, humilitate et triumpho
insignis extollitur; impavida denique iurium Ecclesiae et hominum ipsorum
defensio studiose praedicatur a praesentibus illic tecum Nobisque etiam hoc modo
participibus.
Utinam haec Nostri tecum coniunctio, haec vitae actuosae tuae et fructuosae
commemoratio, haec diuturni tui ministerii aestimatio ac virtutum tuarum tam
sacerdotalium quam humanarum praedicatio meritissimam tibi a Divino ipso
pastorum bonorum Remuneratore affatim impetret consolationem animi, die
anniversarii tui laetationem atque venturi pariter temporis confirmationem.
Quem ad modum igitur totiens hic adstantem te admirati complexique sumus, ita
profecto haud minus hodie benigne, quin ex animo magis, te consalutamus
gratulantes vehementer singularem hunc vitae tuae eventum ac Benedictionem
Nostram Apostolicam propriis veluti manibus imponentes.
Ex Aedibus Vaticanis die XV mensis Iunii, festiva Sancti Viti Martyris in
sollemnitate, anno MCMLXXXIX Pontificatus Nostri undecimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana
|