|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD IOSEPHUM S.R.E. CARDINALEM TOMKO
Venerabili Fratri Nostro Iosepho SRE Cardinali Tomko
DEMONSTRANT SANE luculenter complura hactenus suscepta ad terras missionum
apostolica Nostra itinera quantae demum Nobis sit curae, quantae immo cotidianae
sollicitudini, totum Ecclesiae universalis missionale opus ac praesertim in
amatissimis quidem Africae Americaeque australis nationibus; quod necessarium
omnino evangelizationis inceptum omnibus quibus valemus rationibus et consiliis,
auxiliis et hortationibus incitare enitimur atque valide simul confirmare tum
ipsi passim praesentes tum vocibus eplstulisve mentis Nostrae interpretibus
absentes. Neque Nos ullo pacto fugit, quam sollerter ac diligenter tu eidem
causarum negotiorumque provinciae missionalium praesis.
Evangelizationis autem christianae in Africa memorabilis mox continget
memoria, cum in civitate Maliae expletus iam centesimus commemorabitur annus, ex
quo studiose coepta sunt Ecclesiae inseri semina iacique firmiter Catholicae
ibidem communitatis fundamenta. Quo de praeclaro et iucundo prorsus eventu coram
haud ita pridem egimus Fratribus cum Episcopis Nostris Malianis, nempe
Apostolorum limina superiore Martio mense adeuntibus. Laetissimi profecto inde
cognovimus non fervorem tantum religionis pietatisque ardorem, quo moderatores
centenariae huius celebrationis iam diu sollemnia apparant liturgica ac
religiosa, sed studium etiam benevolumque animum, quo cunctus Maliae populus
eiusque auctoritates publicae convertere student idem Ecclesiae Catholicae
eventum in festivum universae gentis suae diem.
A die videlicet quinto decimo mensis proximi Novembris ad vicesimum ipsum
extrahentur celebritates hae civilesque commemorationes quibus etiam procul
paterno animo, fraterno amore, pastorali adfectu adsistemus. Quo vero altius ab
Episcopis Malianis et sacerdotibus, religiosis ac fidelibus praesentia haec
percipiatur Nostra alacrisque rerum participatio temet ipsum, Venerabilis Frater
Noster, pro Nobis interesse volumus itemque pro Nobis adstantes omnes alloqui ac
liturgicos ritus Nostra moderari auctoritate. Hisce proin Litteris Missum
Extraordinarium libentes Nos destinamus fidentesque memorata ad Ecclesiae
Malianae sollemnia centenaria.
Sensus ideo singulos Nostros erga sacros pastores eorumque adiutores, erga
singulos Christifidelium inibi coetus testaberis tunc temporis; vehementer
gratulaberis auctoribus ac magistris omnium celebrationis partium; fervide simul
cum illis alterum precaberis frugiferae evangelizationis saeculum actuosaeque
communitatum singularum industriae pro Christo eiusque Evangelio et totius
nationis profectu Malianae; Apostolicam denique Benedictionem interea cunctis
participibus amanter abs Nobis testificaberis impertitam, qua scilicet auspice
magis possit magisque in annos catholica fides in Malia efflorescere, omnibusque
populi eiusdem carissimi hominibus in terrestrem prosperitatem caelestemque
simul proficere beatitatem.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Octobris, anno Domini MCMLXXXVIII,
Pontificatus Nostri decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
|