|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA MICHAELI S.R.E. CARDINALI GIORDANO ARCHIEPISCOPO NEAPOLITANO
Venerabili Fratri Nostro Michaeli SRE Cardinali Giordano
Archiepiscopo Neapolitano
UNUM IAM ANNUM, ex quo videlicet tempore studiosi Nos benevolique valde
litteras in lucem edidimus, quibus titulus “Spiritus Domini”, continuata quadam
animi intentione sollemnia passim sequimur quae eo nempe spectant ut
ducentesimus rite commemoretur fausteque annus, cum venerandus profecto Dei
Sanctus et clarus Congregationis Sanctissimi Redemptoris conditor et ipse
Episcopus spectatus Sanctae Agathae Gothorum totiusque Campaniae missionalis
apostolus, Alfonsus Maria de’ Liguori, hisce excessit de terris Nuceriae
scilicet Paganorum meritissima quidem ad Regni aeterni praemia.
Singulari proin Nobis solacio simul est et gaudio, quantam spiritalium copiam
beneficiorum attulerit iam sacris ministris ac religiosis per totum orbem
fidelibus ac particularibus ecclesiis haec centenaria celebritas, cognoscere,
quamque fructuosa proventurarum inde in posterum messium semina sint a memoratae
familiae religiosae Sodalibus iacta et diligenter sata necnon ab aliis quoque
eiusdem sancti Doctoris Ecclesiae fautoribus et adsectatoribus qui superioribus
his mensibus memoriam efficaciter renovaverunt, doctrinam multipliciter
explicaverunt, hodiernam luculenter praestantiam illuminaverunt illius magistri.
Proposita cogitataque Nostra tum de perenni Sancti Alfonsi pondere ac momento
in Ecclesia tum de exemplo ac magisterio eius et impulsu in cuiusque credentis
mentem vivendique morem laetamur vehementer prompto animo suscepta esse ad
solidumque effectum deducta, quae iisdem in litteris “Spiritus Domini” adeo
simus Nos impense persecuti. Simili porro iam adfectu praevidemus exteriorem
saltem celebrationum harum fore finem festo Sancti Alfonsi die, Kalendis id est
Augusti, apud tumulum ipsius Nuceriae Paganorum initiumque alterius centum
annorum spatii quo precantes exoptamus ut aequaliter efflorescat nunc Sancti
Alfonsi cognitio nunc doctrinarum illius exemplorumque imitatio.
Ne quid vero dignitatis maximae postremis his sollemnibus desit, neve ullo
modo Romani Pontificis desideretur adspectabilis veluti praesentia, volumus
omnino iubemusque temet ipsum, Venerabilis Frater Noster, pro Nobis adesse in
oppido Paganorum die primo mensis Augusti ideoque his Litteris Missum
Extraordinarium Nostrum creamus ac destinamus ad ritus iam bis centenarios in
Sancti Alfonsi Mariae de’ Liguori honorem eo nominatim loco et tempore.
Nostro propterea nomine et auctoritate loqueris quae omnia probe novisti et
scripsisse Nos et ex animo de Sancto Alfonso cogitare. Participes omnes atque
adstantes Nostris pariter humanis verbis et pastoralibus vocibus salutabis et
hortaberis ad fidelitatem consensionemque in Ecclesiam, ad solidam pietatem
illuminatamque fidem secundum Vaticani Concilii Secundi renovationem, opitulante
Apostolica Benedictione quam veluti praesentes per te mentis Nostrae interpretem
personamque gerentem amantissime omnino impertimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Iulii, anno MCMLXXXVIII Pontificatus
Nostri decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
|