 |
IOANNES PAULUS PP. II
NUNTIUS GRATULATORIUS
DATUS
HUGONI S.R.E. CARDINALI POLETTI,
VICARIO GENERALI IN URBE
QUID VERE FELICIUS quidve contingere potest opportunius et iucundius quam ut
Iesu Christi in terris ipsius Vicarii Vicarius ipse in dioecesi Romana faustum
presbyteratus sui ortum praeclarumque apostolatus frugiferi maxime ac diuturni
initium illo percelebri commemoret die quem “nobis . . . beatissimorum
apostolorum Petri et Pauli passio consecravit . . . diem festum apostolorum
nobis sanguine consecratum”? Neque Nobismet sane quidquam gratius accidere
potest aut suavius quam ut has Nostra manu ad te, Venerabilis Frater Noster,
litteras demus ferventes quibus omnes quidem intimosque animi gratulantis Nostri
sensus propalam erga te rursus testificemur hunc ob vitae tuae perhonorificum
eventum.
Quinquagesimus enim dicto die annus, Deo largissime adnuente, exibit, cum
sacerdos Christi es tu in aeternum creatus, fidissimus videlicet ecclesialis
communitatis Novarensis filius ac minister. Sicut igitur quinque abhinc annos
tecum studiosissime et coram et per similes litteras Nostras principium
commemoravimus episcopalis tui operis, ubi singula tua libentes recensuimus
merita tum in Ecclesiam Novarensem tamquam presbyteri et episcopi tum in
Pontificia opera Missionalia Italiae tum potissimum in Spoletani gregis
commoditatem ac tandem ipsum in communitatis Nostrae Romanae cotidianum regimen,
ita profecto et nunc licet brevius, ardentius tamen, primordia sacri ordinis tui
totumque ministerii tui curriculum clarissima luce extollere cupimus ac laudes
renovare quibus saepius Nos Nostrique Decessores, Ioannes Paulus I et Paulus VI,
te merito cumulavimus abunde et tuam industriam pro Domino Iesu et Ecclesia
congruenter illustravimus.
Non te fugere arbitramur, Venerabilis Frater Noster, quippe quem creberrime
conveniamus et quocum causas dioecesis Nostrae saepissime excutiamus, quanti
aestimemus adiutricem operam summamque fidelitatem in Vicarii Nostri munere
exsequendo. Et propter animi tui virtutes dotesque ingenii atque copiosam rerum
experientiam iustissima quidem de causa Praesidem te fieri vidimus ipsius
Conferentiae Episcoporum Italiae. Nec opus pluribus verbis est ut intellegas
ipse quantopere exoptemus, quin immo et Deum omnipotentem flagitemus, ut
anniversarius sacerdotii tui dies quam beatissimus tibi illucescat solaciorumque
plenissimus. Praeter has autem fraternas litteras aliis quoque modis tecum
concelebrabimus laetissimam hanc tua in vita memoriam. Interea vero ex animo te
amplexamur, quem iunctissimum Nobis adesse voluimus adiutorem tibique plane
gratulamur tot annos in Iesu Christi Ecclesiaeque impensos salutariter
ministerium atque, ut saepenumero antehac est factum, Apostolica Nostra
Benedictione augemus lectissimarum in posterum caelestium gratiarum
consolationumque auspice.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Maii, anno MCMLXXXVIII,
Pontificatus Nostri decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
|