|
IOANNES PAULUS PP. II
NUNTIUS GRATULATORIUS
DATUS
ALOISIO ALBERTO S.R.E.
CARDINALI VACHON ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE QUEBECENSI
EADEM ILLA FIDUCIA ac fraterna benevolentia qua te, Venerabilis Frater Noster,
septem abhinc annos Archiepiscopum constituimus Quebecensem et tres abhinc annos
Ecclesiae Romanae delegimus Patrem Purpuratum, hodie Nos litteras has ferventes
tibi inscribimus ut de proximo vitae tuae adventu sane faustissimo maximeque
honorifico aperte tibi gratulemur coram universo clero ac populo fideli
communitatis illius ecclesialis, cui videlicet omne tuum sedulo devovisti
sacerdotale opus et omnem simul episcopalem industriam superiores quinquaginta
iam per annos.
In diem enim mensis Iunii undecimum incidet, Deo largiente, quinquagesima
ipsa sacerdotalis tuae ordinationis anniversaria memoria quae — sicut optamus
profecto et precantes iam ominamur — novum tibi decus et honorem addet inter
gregem Quebecensem novumque simul tribuet solacium ex conscientia ipsa tua
laudabiliter et efficaciter expleti sacrae navitatis curriculi.
Gradibus quidem academicis cumulatus tum in patria tum hic Romae animum tuum
studiumque pastorale intendisti prius scilicet in Universitatis Lavalensis aptam
moderationem deinde in Maioris Seminarii Quebecensis regimen, donec in Collegium
Apostolorum successorum adlectus suscepisti sapienter nempe ac prudenter et
studiose episcopalem curam totius Ecclesiae Quebecensis uti Auxiliaris ipseque
Ordinarius.
Laetamur autem Nos potissimum quod renovationis conciliaris exsecutio ac
multiplex curatio, ipsius familiae humanae procuratio tibi fuerunt superioribus
his annis causa tantae sollicitudinis tamque attentae pastoralis operae, unde
tot processerunt incepta atque consilia vere efficientia in familiarum auxilium.
Plures itaque rationes reperimus cur gratulationem quam maximam tibi,
Venerabilis Frater Noster, hoc felici tempore declaremus Nostram itemque piam
precationem ut anniversaria haec presbyteratus tui commemoratio iucundissima
tibi contingat in posterosque etiam annos consolatoria. Dum ideo praeteritum
munus tuum libenter quidem dilaudamus, Apostolica simul Benedictione te augemus
veluti remunerationis divinae pignore certissimo ac supernorum donorum omne
genus conciliatrice.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Maii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus
Nostri decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
|