|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD PIUM S.R.E. CARDINALEM TAOFINU’U ARCHIEPISCOPUM
SAMOA-APIANUM
ET TOKELAUNUM
Venerabili Fratri Nostro Pio SRE Cardinali Taofinu’u Archiepiscopo
Samoa-Apiano et Tokelauno
MULTIPLICITER IAM PRIDEM, at itineribus potissimum apostolicis ad Insulas
Polinesianas studiose susceptis fructuoseque peractis, sine ulla ambiguitate
commonstravimus quidem Nos et Decessor Noster immortalis memoriae Paulus VI non
modo quantae Nobis curae ac sollicitudini illarum sit communitatum ecclesialium
prosperitas et firmitas, verum quantae etiam laetitiae atque consolationi
universo Dei Populo evaserit missionale illud studium et evangelicus omnino
ardor quae superioribus hisce saeculis christianam fidem passim per infinita
ferme regionis eiusdem loca diffuderit inseruerit nutriverit.
Quotiens igitur alicuius ibidem Ecclesiae ortus anniversaria celebratione
commemoratur aut incepti alicuius missionarii principium recolitur, cogitationes
mentis Nostrae animique adfectiones sua quasi sponte illuc avolant, ad
provincias nempe tam christianae testimoniorum ac tam constantis industriae
pastoralis unde nemo non videt lectissimos gratiae divinae ac salutis aeternae
fructus ab innumerabilibus hominum multitudinibus esse perceptos.
Simili porro sensu in praesentia movemur Nos vehementer, cum historiae sacrae
annales rite renuntient centesimum et quinquagesimum iam decurrere annum, ex quo
scilicet e Gallia profectus ipse postmodum adlectus Oceaniae Patronus, Sanctus
Petrus Chanel sodalis novellae Societatis Mariae, minorem ad insulam Futunam
appulisse cum laico Fratre Maria Nizier alibi aliis pro Christo vineas evangelii
nuntii feliciter condentibus; eorum autem opere et labore, quin immo dolore ac
sanguine semina esse tribus annis iacta christianae conversionis incolarum eius
insulae totiusque archipelagi.
Ob huius ideo rei momentum ecclesiale ipsamque eventus dignitatem gratulamur
iam in antecessum tibi ipsi, Venerabilis Frater Noster, qui merito glorieris ad
eandem te pertinere Societatem Mariae tot missionariorum parentem sollertem, et
pastoribus ministris religiosis eorundem locorum sodalibus qui conscii sibi
anteacti temporis monumentorum praesentisque meritorum instituerint sollemnia
peculiaria proximo iam mense Iunio ad honorandum rursus caelestem patronum suum
Sanctum Petrum Chanel ad riteque illuminandum initium istud missionalis
navitatis apud insulas Wallim ac Futunam.
Pro eo videlicet studio, quo Christi Servatoris nomine prosequimur et
complectimur universos per orbem terrarum praecones Ecclesiarumque conditores,
ac pro ea alacritate qua eosdem vineae dominicae operarios et operarias
cohortari et opitulari cupimus cotidiano in evangelizandi labore, Nos in primis
animo laetanti gratulantique aderimus iisdem sacris sollemnibus, at temet ipsum
pro Nobis corpore adesse volumus tamquam Missum Extraordinarium Nostrum inter
diem duodecimum et duodevicesimum mensis Iunii in Wallis insula pro Nobisque
etiam loqui ac ritibus liturgicis praeesse, ubi res ac memoria adeo praestantes
celebrentur.
Accipito proin, Venerabilis Frater Noster, salutationem hanc fraternam
magnaeque Nostrae de te fiduciae testificationem. Sententiarum Nostrarum inter
missionales opifices esto interpres in locis a Sancto Petro Chanel superiore
saeculo sacratis atque paternae Nostrae exhortationis praeco ut impensius usque
evangelizandi insistatur operibus, auxiliante efficaciter Apostolica
Benedictione quam per te Missum Nostrum singulis quidem cunctisque sollemnium
anniversariorum participibus amanter Nos veluti praesentes dilargimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Maii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus
Nostri decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
|