 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD
IOANNEM FRANCISCUM S.R.E.
CARDINALEM FRESNO LARRAÍN,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE
S. IACOBI IN CHILE
Venerabili Fratri Nostro Ioanni Francisco S.R.E. Cardinali Fresno Larraín
Archiepiscopo Sancti Iacobi in Chile
Mox, Venerabilis Frater Noster, quinquagesimum celebrabis annum ordinationis
tuae sacerdotalis; magnum eventum, quandoquidem inaestimabilis res est Domino
eiusque gregi duas fere tertias partes vitae serviisse. Numquid oportet te ad
gaudendum hortemur, qui scis quam dulce sit hoc exercere divinum ministerium,
quique conscius tibi es totum te impendisse, devovisse dixerimus, ut illud per
omnia esset probabile? Ecquis enim, illud considerans, inveniat aliquid
reprehensione dignum? Quis contra non omnia laudanda? Ut ergo aliquo saltem modo
te laudibus extollamus, exime Nos ex eiusmodi labore, et sine tantummodo quaedam
commemoremus, quae actionis tuae pastoralis quasi lumina sunt et satis indicant
tuam Pastoris naturam. Mentionem igitur faciemus impigri apostolatus in
archidioecesi Sancti Iacobi in Chile, in seminario archiepiscopali primum,
deinde in Actione Catholica, in paroecia Angelorum Custodum, in qua memoriam tui
reliquisti viri Dei, pii, studiosi. Mentionem faciemus tuae nominationis
episcopalis ad Praelaturam Copiapoënsem, ubi novem annos incubuisti in
disponendam et ordinandam novam circumscriptionem ecclesiasticam, quae in una ex
pauperrimis plagis continetur Chiliae Septentrionalis. Loquemur de translatione
ad metropolitanam sedem Serenensem, in qua quindecim annos labore apostolico
eminuisti, morum exemplo, industria pastorali; et imprimis cura sacerdotum,
religiosorum et religiosarum et ecclesiasticarum vocationum; nisu non mediocri,
quo Seminarium Maius instaurasti, non tuae unius archidioecesis necessitatibus
destinatum sed etiam circumscriptionum Chiliae aquilonaris. Caritate motus erga
Episcopos istius Nationis ab iisque aestimatus et dilectus, quibus praefuisti ut
Praeses annis 1975-1977, es ad metropolitanam Sedem Sancti Iacobi in Chile
translatus, ubi-iam in Patrum Cardinalium Collegium ascitus-peritiam et
prudentiam ostendisti, ut providus pater et pastor, gregis tui imprimis
spirituale bonum ac pacem spectans, firmus in principiis, vitans tamen agendi
rationes quae potuissent animos conturbare. Commemorabimus denique renovatam, te
moderante, pastoralem pro vocationibus, pro iuvenibus, pro familiis, pro
derelictis, pro iis qui aliquid acerbitatis ob Nationis eventus vel passi sunt
vel patiuntur. Quae tacuimus, Venerabilis Frater, ipse repete memoria. Nos huius
Epistulae finem facientes credimus satis dixisse quid de te cogitemus, qualis
Nobis videaris Christi minister, quam vehementer tibi gratulemur, grati in
Dominum quod virum eiusmodi dedit Ecclesiae suae.
Pacem dantes, Apostolicam Nostram Benedictionem tibi impertimur, quae et
laetitiam tuam augeat, benevolentiam Nostram significet, quam cum benevolentia
populi Sancti Iacobi in Chile erga te coniungimus: cui dilectissimo populo
quoque peramanter benedicimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Decembris, anno MCMLXXXVII, Pontificatus
Nostri decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1987 - Libreria
Editrice Vaticana
|