Dies vicesima et altera Mai, cum tibi desideratissima orietur, tum etiam
Nobis atque fideli populo tuo Torontino: non enim humanum eventum ea die
celebrabis, Venerabilis Frater Noster, quantumlibet sollemnem, sed
quinquagesimam sacerdotii tui memoriam, candido sane atque nitido signandam
lapillo. Per sacerdotium enim Tu, Venerabilis Frater, ex hominibus adsumptus, in
iis constitutus es, quae sunt ad Deum (Hebr. 5, 1), nova quasi induta
natura, mediator Dei et hominum.
Sed scimus ea te die etiam annum xxv recolere ab accepto episcopatu; quod
postridie Calendas Februarias factum est, annos abhic viginti quinque. Tunc
profecto sacerdotium tuum quasi in vertice constitit: in vertice dicimus
sacerdotalis ordinis et amplitudinis Episcoporum, seu successorum Apostolorum
propriae. Et cum ea dignitate omnes etiam apostolicae potestates in te
confluxerunt, quas Christus suis attribuit: eundi, videlicet, praedicandi,
regendi nomine eius (Marc. 16, 15; Io. 20, 21). Quam ampla tunc
tibi facta potestas! Tanta scilicet ut fere animus contremiscat in pectore.
Gaudeat ergo cor tuum, haec remeans quasi regna tua; atque tantae rei
suavitate captum, iustas Deo gratias agat, sic ut Nos facimus, qui iamdiu
consuevimus tum felices, tum tristes Venerabilium Fratrum Nostrorum casus quasi
Nostros participare.
Sed et populus tuus Torontinus, cuius decem fere abhinc annos factus es
pastor, magna profecto eo die dilectionis signa dabit, sic ut erga patrem
benevolum, pium, solliåtum fieri addecet.
Ad Nos vero quod attinet, non sane oportet his Litteris singula coepta quae
sacerdos iniisti commemorare, neque ofiicia, munera, gradus reminisci, per quos
ad tantos honores pervenisti: sunt enim in promptu omnium ac quasi sub oculis
fidelium Ecclesiae tuae; neque de egregia pietate, prudentia, caritate loqui,
quae te ursit sacerdotem, urget Episcopum erga omnes, maxime derelictos; neque
de uberi scientia tua, sacra profana, qua abundas, cum semper sciendi appetens
fueris, ut tota vitae tuae ratio prodit. Placet id potius bono in lumine
collocare te semper, a puero ad hanc maturam atque provectam aetatem, Deum
eiusque Matrem castissimam praecipuo amore dilexisse; commissos fideles te
sollicitudine patris curasse; industriam tuam multiplicasse; vocationum ad
sacerdotium causam liberali animo suscepisse, ac, quantum maxime potuit,
promovisse; adultorum, praeterquam iuvenum, educationi apte consuluisse;
discrimina, si qua orta, prudentissimis consiliis superasse. Ne multa, sic
iudicamus, ea te omnia sive sacerdotem sive Episcopum gessisse, quae
paterfamilias in filiorum felicitatem ac prosperitatem agere solet, alto semper
animo ac fidenti pectore.
Non ergo mirum si omnium bonorum existimatio tui in dies creverit, atque
fidelium numero non pauci novi fideles accesserint. Ceterum, et Ipsi egregiae
virtutis tuae moti opinione, anno MDCCCCLXXIX, te in Patribus Cardinalibus data
Purpura annumeravimus.
Haec nimirum, Venerabilis Frater Noster, habuimus, quae praecipua in hac bina
sollemnitate tua diceremus. Prosint tibi verba bona atque preces, quas pro te
Deo adhibemus. Cui sane te, Auxiliares tuos, clerum populumque tuum omnem
committimus, pectore ab imo benedicentes.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Aprilis, anno
MDCCCCLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.
IOANNES PAULUS PP. II