Qui sollemniores Venerabilium Fratrum Episcoporum eventus, laetos tristes,
participare consuevimus (sunt enim a “Fratres Nostri, apostoli Ecclesiarum,
gloria Christi” [2 Cor. 8, 23]), praecipua tamen dilectione et affectu in Viros illos ferimur,
qui Romana Purpura induti senatum Ecclesiae efficiunt: quorum et consiliis
utimur, et sapientiam in negotiis explicandis adhibemus, et praesentia quasi
Fratrum carissimorum laetamur.
Ad rem autem praesentem quod attinet, remur non paucos esse qui, propinquante
anno quinquagesimo suscepti a te sacerdotii, in imo pectore gaudeant: non enim
pauci sunt quos tibi sive necessitudo laborum, sive pietas egregia et humanitas
tot per temporis lustra arcto vinculo iunxit, quique te summo studio
prosequuntur.
Hauri ergo, Venerabilis Frater Noster, dulcem suavitatem quae e sacerdotio
tuo ceu limpido fonte manat; sic remea pristinos illos dies, ut ille qui
maturitatis tempore ad tempus iucundissimi veris mente redit, ut renascentis
naturae admiretur miracula. Quod non modo cor laetitia pia cumulabit, ac quasi
renovabit (id enim proprium divinae virtutis est, ut iuxta fidem faciat), sed
stimulos etiam addet ad altiora usque petenda, si modo iam oportet Nos hortari
currentem: “semper enim habet unde det, qui pectus habet plenum caritatis” (S.
Augustini, In Ps. XXII, Enarr. II, 13). Quodsi post haec, perbrevi quidem
sermone de tua vita commemorare velimus; item quae sacerdos et Episcopus
gesseris, haec sane in medium afferre placet.
Natus in urbe Joaquim Egidio, in Brasiliae nobilissima terra, anno MCMXIII,
mature a Deo vocatus es, matureque es sacerdotio initiatus: ac flamma illa vivax
alita gratia, multos illuminavit multosque calefecit. Accessit autem, anno
millesimo nongentesimo quinquagesimo sexto, episcopatus dioecesis Barrensis de
Pirahy; et archiepiscopatus Rivi Nigri paulo post. Deinde, ad metropolitanam
Sedem Sancti Pauli in Brasilia translatus es, quasi in cor nationis tuae, cuius
profecto pater amantissimus factus es, qui filius egregius ac singularis fuisses.
Mox, anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, inter Patres Cardinales
cooptatus es; deinde Praefectus renuntiatus es Sacrae Congregationis Fidei
Propagandae, quam pie sancteque longos annos rexisti. Tandem, ut rerum usum,
quem multum consecutus esses, haec Apostolica Sedes e te perciperet, ad
administrandum eius patrimonium te vocavimus, prudentiae, sapientiae, atque tuo
fisi consilio. Quod munus adhuc tueris, diligenter.
Quod vero ad tuam tot annorum industriam attinet, ea multa ac probabilis.
Cumque impossibile sit eam hic perstringere, etsi breviter, placet tamen
adfirmare te, in quovis vitae tuae studio, sic egisse, ut pater familias cum
filiis quos genuit, ut prudens administrator bonorum, quae procuranda suscepit,
ut filius, qui matris honorem, id est Ecclesiae, in omnibus spectet.
Est ergo cur tu gaudeas, laetetur Ecclesia, Nos gratulemur. Tamen, antequam
his Litteris finem imponimus, facere non possumus quin, gratias agamus de
laboribus, praesertim in Congregationis Christiano Nomini propagando utilitatem
susceptis, in cuius gubernatione et administratione vires tuas bene collocasti.
Ceterum, te Deus quam aequissimis aspiciat oculis, cui per apostolicam
Benedictionem omnia bona optamus.
Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Martii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus
Nostri nono.
IOANNES PAULUS PP. II