Venerabili Fratri Nostro
Opilio S.R.E. Cardinali Rossi
Iisdem cum animi sensibus, quibus amplius tres abhinc annos praesentes ipsi inter
amantissimum Nobis fidelem Nicaraquae populum sumus deversati, nunc iam
coniuncti Nos cum fratribus illic in episcopatu Nostris eorumque sacerdotibus et
adiutoribus sectamur, licet procul longinqui, volventem hunc annum Eucharistiae
sacrum, quem immo, quantum fieri licuit, consociata cum iis mente peragimus.
Inde
enim probe novimus sensus atque adfectus totius catholicorum numeri diutius
fuisse comparandos maximum ad horum temporum eucharisticum eventum: Nationalem
videlicet Eucharisticum Congressum, qui veluti corona quadam fulgida non modo
liturgicum ipsum cumulabit mox annum, verum pietatem etiam fidemque
eucharisticam in summum pervehet inter diem septimum decimum et vicesimum
tertium huius mensis Novembris.
Nihil
ferme opportunius nec fructuosius his diebus contingere potuisse arbitramur quam
argumentum ipsum atque celebrationis eiusdem propositum, quippe quae mysterium
Eucharistiae inter homines efferat et clare illuminet tamquam fontem originem
omnis verae pacis atque coniunctionis hominum, animorum conciliationis omnis
atque consensionis tam intra quam extra ipsos Ecclesiae fines.
Una igitur Nos cum sacris ministris Ecclesiae Catholicae in Nicaraqua
firmiter Nos vicissim fore speramus precantesque vehementer exoptamus ut hac ex
spirituali christifidelium renoxtatione et incitatione simul intima exteriores
quoque perspiciantur passim pacis illius effectus et percipiantur vulgo
copiosissime paciSci paciferique fructus renovatae ex mysterii eucharistici
cultu credentium communitatis. Et, quem ad modum variis in huius Nationis
casibus numquam sociare Nos dubitavimus cum Fratribus Nostris Episcopis eorumque
curis pastoralibus ac sententiis, ita profecto hunc eventum eucharisticum
praestantioris quidem indolis omnino frugiferum maxime volumus evadere. At
conspicuo item cupimus signo quodam et documento testificari vere Nos participes
esse sollemnium eorumdem et optatorum.
Te
scilicet ipsum, Venerabilis Frater Noster, cui publica cura est atque auctoritas
conventuum eucharisticorum internationalium promovendorum, nominatim pro Nobis
adesse in Nicaraqua iubemus illius Congressus Nationalis diebus Nostramque
mentem aperire benevolamque deferre cohortationem et confirmationem animorum ut
quam uberrimi metantur pacis permanentis proventus adeo salubri ex
commemoratione. Personam Nostram te gerere ibidem volumus et ad Missi
Extraordinarii Nostri munus libentes his litteris te destinamus fidentesque.
Dum
tandem iuncta studia sacrorum Nicaraquae pastorum omnium, eo nimirum spectantia
ut Congressus hic secundos exitus habeat in totius populi commodum etiam
terrestre, alacriter probamus et praedicamus, Deo ipsi Eucharistico Regi preces
supplices adhibemus ut exspectatam spiritalium effectorum copiam dilectae Nobis
Nationi benigne dilargiatur. Quae vota ex animo facientes per te praesentem
Missum Nostrum et interpretem cunctis Nicaraquae Episcopis et sacerdotibus,
religiosis sodalibus et christifidelibus, qui eucharistica haec sollemnia
participabunt, Benedictionem Apostolicam Nostram sensuum propriorum testem
amantissime quidem impertimus.
Ex
Aedibus Vaticanis, die I mensis Novembris, in Sollemnitate Omnium Sanctorum,
anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri nono.
IOANNES PAULUS PP.II
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana