 |
IOANNES PAULUS PP. II
NUNTIUS TELEGRAPHICUS
DATUS IULIANO
CARDINALI VAIVODS,
ADMINISTRATORI APOSTOLICO
RIGENSI ET LIEPAIENSI
Venerabili Fratri Nostro
Iuliano S.R.E. Cardinali Vaivods
Administratori Apostolico
Rigensi et Liepaiensi
Imminente sollemnitate Assumptionis Mariae Virginis, cogitationem meam hoc
anno peculiari modo intendo ad Te, Eminentissime ac Reverendissime Domine
Cardinalis, et ad cunctam Communitatem catholicam Ecclesiarum Rigensis et
Liepaiensis, quae specialibus sacris accinguntur celebrare apud Sanctuarium
Marianum Aglonense octiens saecularia initae Evangelizationis nobilis mihique
tam carae Lettoniae, in recordatione consecrationis episcopalis Episcopi
Meinardi.
Haec mea cogitatio, quam hodie significo Tibi, Episcopis Auxiliaribus,
sacerdotibus, discipulis seminarii, animis Deo consecratis et omnibus fidelibus
Lettonibus, vult manifeste exprimere participationem et communionem spiritalem,
qua hoc tempus gratiae Ecclesiae Lettonicae sentio, quae iam multos menses se
praeparat in suis communitatibus paroecialibus ad hoc sollenne, quod commemorat
principium actionis missionalis Meinardi et sociorum eius. Hanc participationem
et communionem iam notam feci die 26 superioris mensis Iunii, dum in Basilica
Vaticana praesidebam Sanctae Missae concelebrationi cum legatis Episcopatuum
aliarum Europaearum nationum.
His diebus praeparationis ad sollemnitatem Assumptionis Mariae Virginis,
spiritu sequor Te totque fideles Lettones — et quotquot corde et animo in terra
Lettonica se sentient cum vobis coniunctos — ad Sanctuarium Aglonense
peregrinaturos ut sacris intersint, quae in illo festo liturgico vestrarum
celebrationum in Patria tempus potissimum erunt.
Vobiscum omnibus opto Deo gratias agere per Mariam, Matrem Christi, Matrem
Ecclesiae et Matrem cuiusque nostrum, ob multa beneficia concessa per octo
saecula quae intercesserunt ex quo, mirabili Providentiae consilio, Meinardus
eiusque socii praedicationis Evangelii salutis in terra vestra initium fecerunt.
Cupio insuper Domino gratias agere ob copiosa munera, quae haud dubie vobis
largitur hoc tempore quo, primae Evangelizationis memores, persequi voluistis in
vestris paroeciis rationem catecheticam spectantem ad excitandam et
corroborandam eam fidem, quam a maioribus vestris hereditate accepistis et quam
quisque ad exercendam vocatur posterisque prodendam diversissimis condicionibus
et temporibus, modis agendi privatis, familiaribus, socialibus, normis
evangelicis subiectis.
Genibus nixus coram Maria, Marianae vestrae Terrae Regina, ei commendo istam
Communitatem catholicam eiusque exspectationes et optata, ut — etsi eius membra
possunt in difficultates delabi — maneat firma in fide, animosa in spe et in
caritate ardens, sicut deprecabar per celebrationem in Basilica Sancti Petri, et
diligenter regentibus eius Episcopis eiusque sacerdotibus fideliter curantibus,
renovato ardore in vita cotidiana impensius “valores” christianos testificetur
et ita ad incrementum boni et ad prosperitatem omnium civium conferat, unde alii
multi possint veritatem invenire et divitias salutis, quam Filius eius attulit
mundo.
Harum rerum omnium pignus et magnae meae benevolentiae signum, quam praecipue
hac in occasione expeto iuvenibus declarare, quibus futura Ecclesiae in Lettonia
coniuncta sunt, Tibi, Domine Cardinalis, et omnibus fidelibus Apostolicam
Benedictionem impertior.
Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Augusti, anno MCMLXXXVI.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana
|