 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD
PETRUM MORENO
PRAEPOSITUM GENERALEM ORDINIS CLERICORUM
REGULARIUM A SOMASCHA
Dilecto Filio Petro Moreno Praeposito Generali Ordinis Clericorum
Regularium a Somascha
Ante quingentos annos Venetiis natus est sanctus Hieronymus Emiliani; quae
memoria monet ut de modo recogitemus, quo Deus homine simplici sibique plane
dedito quasi instrumento est usus ad gloriam suam augendam et ad signum
statuendum amoris, quo filios suos, praesertim maxime derelictos, prosequitur.
Nos igitur, gaudium Ordinis Clericorum Regularium a Somascha reliquarumque
Familiarum religiosarum, quae Sanctum illum ut ducem et exemplum sequuntur,
participantes atque, hac oblata occasione, edicentes quantopere Ecclesia
apostolicum eorum opus existimet, ea volumus proferre, quae hic suggerit eventus;
quos impense hortamur ut viam teneant, ab illo commonstratam, et semper et
ubique ignem accendant evangelicae caritatis, quo ardebat sanctus Hieronymus,
pauperum pater atque refugium.
Iter, ab eo emensum, homines, qui ipsius fuerunt aetate, alliciebat neque
aequales nostros allicere desinit. Postquam materna intercessione Beatae Mariae
Virginis anno MDXI e vinculis est liberatus, dum bellum gereretur, quod a
“Foedere Cameracensi” nomen accepit, placuit benignissimo Deo cor eius permovere
et sanctis inspirationibus a rebus mundi abducere. Tum omnibus viribus est annisus ut vitam duceret vere christianam et
perfectionem spiritualem assequeretur.
Cum prorsus Deo esset potitus, is ei occasionem praebuit ut “pressius imitaretur
novum ducem suum” (Vita del clarissimo Signor Girolamo Miani gentil huomo
venetiano); quae quidem occasio fuit congressio cum pauperibus, cum anno
MDXXVIII difficultate annonae in Italia Saboraretur. Plurimi homines tum
Venetias confugerunt ut famem declinarent. Quos cum per urbem vagantes videret,
Hieronymus in animi penetralibus est tactus Evangelii verbis: “Si vis perfectus
esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus . . . et veni, sequere me” (Matth.
19, 21). Paucis diebus totam, quam possidebat, pecuniam erogavit, universam
domus suppellectilem vendidit ut iis subveniret, egenos cibavit, vestivit,
defendit, domum suam recepit, aegrotos curavit confortavitque, nocte cadavera in
viis iacentia sepelivit. Peculiares vero curas in pueros puellasque parentibus orbatos et, quibus nemo
opitulabatur, intendit. Itaque Venetiis primum condidit orphanotrophium.
Auxiliante sancto Caietano Thienaeo et Ioanne Petro Carafa, qui postea fuit
Summus Pontifex, nomine Pauli IV insignis, statuit vitae indigentium esse
omnimode particeps, pauperum induit vestes, cum quibus et vivere coepit et pro
quibus emendicare non erubuit, domumque suam reliquit, numquam eo reversurus.
Deo autem disponente, novas iniit vias: anno MDXXXII Bergomum ab eius sedis
episcopo est vocatus ut in illa dioecesi opera caritatis efficeret; ideo ibi
etiam orphanis, morbo affectis, viduis, mulieribus meretricio deditis salubri
affuit actione.
Novam autem paupertatem ruri invenit: ignorantiam religiosam. Tum veras missiones catecheticas instituit, ad quas etiam pueros suos quasi
Evangelii apostolos adhibuit. Sub finem anni MDXXXIII urbe Bergomo relicta,
iisdem operibus institit Mediolani, Novocomi, Ticini, Brixiae, Veronae. Anno
MDXXXIV Somascham, in parvum pagum, concessit, ubi, orphanis, egenis,
aegrotantibus auxilia praebens et agrestes catechismum docens, in plena
paupertate, paenitentia, solitudine, rerum divinarum contemplatione vitam
ducebat. Mense Ianuario anno MDXXXVII, dum peste perculsis assidet, et ipse in
hunc incidit morbum, ex quo nocte, qua dies VII et VIII mensis Februarii
iungebantur, in Domino obiit. Haec postrema eius verba fuerunt: “Sequimini
Christum, servite pauperibus; Iesus, Maria!”.
Pius PP. XI, Decessor Noster rec. mem., die XIV mensis Martii anno MCMXXVIII
sanctum Hieronymum Emiliani Patronum universalem orphanorum et iuventutis
derelictae renuntiavit. Itaque huius effusa caritas et intercessio apud Deum
etiam ad pueros puellasque, in miseria versantes, qui nunc sunt, rectissime
pertinent. Urgentibus necessitatibus et vita cotidiana, ut vere est, impellente,
vir sanctus ex Evangelio inspirationem continenter deduxit, eo contendens ut
hominem ad Deum reduceret eo quod condiciones eius materiales et spirituales
promoveret. Secundum eum homo efficitur is qualem esse oportet, per vitam
christianam, quae omnes gradus educationis vivificet, habita ratione
proclivitatum naturalium et fovendo, modo responsali, progressionem donorum,
quae Pater caelestis cuique est elargitus. Huic operi totum se dedit, eximio
alios prosecutus amore, qui e caritate erga Deum nascitur eoque alitur, qui
postulat fidelitatem, se devovendi studium, animum deditum usque ad mortem,
quique est blandus et attentus, simul vero fortis ac talis ut ad propria officia
implenda compellat. Omnes ergo, qui munus gerunt educandi, paterne hortamur ut
hunc sectentur magistrum, et parvulos, quibus dant operam, magno diligant corde,
ut fecit sanctus Hieronymus, vitam etiam ponentes pro iis.
Hic vir praeclarus est conditor Ordinis religiosi a Somascha. Cum opus inciperet
orphanos iuvandi, sibi persuasit homines sibi esse necessarios, qui ad hoc
semper essent omnino prompti atque parati, aliis officiis non detentos, ut et
ipse cunctis se exuisset. A sacerdotibus et laicis, qui a Spiritu Domini moti
illiusque exemplis adducti, ei adhaeserunt, ortum duxit “Societas pauperibus
ministrantium”, quae a Paulo PP. III anno MDXL est approbata et MDLXVIII a
sancto Pio PP. V Ordinibus Clericorum Regularium inserta. Sanctus Hieronymus
mense antequam moreretur, pro his filiis suis vitae rationem descripsit: se
Christo obtulerunt, in eius habitant domo, eius panem manducant, pauperibus
Christi ministrantes appellantur. Ut huic vocationi sint fideles, oportet ii
sint repleti caritate, humilitate, mansuetudine, benignitate, patientia,
indulgentia quoad fragilitatem humanam, studio peccatores ad salutem perducendi,
devotione, mortificatione, paupertate, puritate, obtemperatione normis vitae
christianae et pastoribus Ecclesiae, desiderio ardeant homines ad Deum trahendi.
Amore impulsus, quo conditor flagrabat, Ordo postmodum spatia caritatis
amplificavit et praeter officia orphanis et iuventuti derelictae praestanda,
operam contulit ad instituenda in dioecesibus seminaria secundum Tridentina
praescripta, ad educationem et institutionem iuvenum in paroeciis et collegiis,
ad curam animarum in paroeciis et ministerio sacerdotali. Hoc saeculo fines
Italiae egressus in Hispania deindeque in America meridiana, media et
septentrionali sedes constituit. Aliae etiam exortae sunt Familiae religiosae,
quae sancti Hieronvmi inhaerent charismati.
Dilecti filii sancti Hieronymi Emiliani! Vos admonemus ut in terreno itinere
vestro prae oculis habeatis fundamenta Ordinis vestri, “quae sanctitate et
perfectione vitae refulgent” (Cfr. Fonti per la storia dei Somaschi, 7,
p. 11). Quemadmodum pater vester hortari solebat, confidite Domino benignissimo
spemque in eo solo collocate, cum omnes, qui sperant in eum, non confundantur.
Ita fiet ut caritate eius repleamini isque pergat glorificari in vobis per
patrem vestrum dilectum. Quod ut facilius contingat, Dei Genetricem, gratias
deprecantem, sincera colite pietate, quae sanctum Hieronymum vinculis rerum
mundanarum expedivit.
Hic Sanctus exemplo suo, quemadmodum significavimus, etiam multorum laicorum
animos caritate erga parvulos fratres Christi accendit. Arcto ducti officio
vitae vere christianae agendae, ii societates, Italice “compagnie” appellatas,
constituerunt, quarum sodales ex omnibus civium ordinibus erant congregati. Erat
iis propositum ut socii essent veri nominis christiani secundum Evangelium per
impensam vitam religiosam et opera misericordiae erga pauperes ac derelictos
alacres exercerent. Singulari modo, pro sua parte, effecerunt ut in Italia
scholae doctrinae christianae orerentur, quae ad renovationem religiosam gentis
Italicae saeculo XVI magnopere contulerunt. Aetate nostra, Concilio Vaticano II
praefulgente, etiam fideles, qui ad statum clericalem aut religiosum non
pertinent, magis comprehensum habent se vocari ad participandam missionem mundum
sanctificandi et ad manifestandum Christum testimonio vitae suae ac luce operum
suorum. Praestantissimum exemplum sancti llieronymi Emiliani, qui laicus fuit et
animator laicorum, eos adiuvet ad altius percipienda verba Christi, qui
fratribus parvulis se ipse aequavit, eosque excitet ut ad opera incumbant,
quibus necessitates humanae alleventur quaeque ab Ecclesia in magno habentur
honore.
Si ergo iter spirituale Hieronymi intuemur, hic apparet quasi Sanctus, qui
generationem aetatis nostrae possit movere. Eam veluti alloquitur monens ut homines in angustiis versantes, maxime parvulos,
vera caritate complectantur et adiuvent operose. Utinam celebratio quinti
saeculi expleti ab illius ortu lumen reddatur, quod populum Dei accendat,
illustret, impellat!
Haec dum animum pulsant Nostrum, Tibi, dilecte Fili, et sodalibus Tuis
universis Benedictionem Apostolicam libentissime impertimus, quam etiam spectare
volumus ad ceteras Familias religiosas, quae sanctum Hieronymum Emiliani habent
vitae magistrum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis Ianuarii, anno MCMLXXXVI, Pontificatus
Nostri octavo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana
|