 |
IOANNES PAULUS PP. II
NUNTIUS GRATULATORIUS
DATUS
AVELARIO S.R.E.
CARDINALI BRANDÃO
VILELA,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE S. SALVATORIS IN BRASILIA
Venerabili Fratri Nostro Avelario S.R.E. Cardinali Brandão Vilela
Archiepiscopo Metropolitae S. Salvatoris in Brasilia
1. Litterae tuae, studio et amore plenae, quas mense Martio ad Nos dari
iussisti, docuerunt te hoc mense Octobri, in festo videlicet Christi Regis, tum
quinquagesimam memoriam a suscepto sacerdotio esse celebraturum, tum etiam nonum
atque tricesimum annum ab accepta consecratione episcopali. Quod, Venerabilis
Frater Noster, praeter quam quod multo Nos gaudio replet, quale frater de fratre
concipit animo, non sine divino consilio factum esse arbitramur, cum vita tua
omnis sive sacerdotis, sive maxime Episcopi, in Christi Regis gloriam acta sit,
aeterni Patris inenarrabilis Filii, per quem condita sunt universa. Cessit
namque ac cedit in Dei gloriam pietas tua egregia, omnia quae geris alens, ceu
ventus flammam; cedit fides tua tibi ardens, ceteris in ignis similitudinem
lucens, quae tibi, quasi oculorum pupilla, tanti stat, quanti vita ipsa;
ostendit item prudentia in iis eligendis quae gregem iuvent, pericula amoveant,
humiles erigant ne animo deficiant, praeda malorum; cessit ac cedit iugiter in
gloriam summi Dei caritas tua illa vivax, animosa, clara, suarum prodiga opum,
innata animo atque Evangelii sancti suffulta praeceptis. Quare in te bene cadere
possunt omnia, Venerabilis Frater Noster, quae Christus, Dei Filius, quae
Apostoli Sancti, quae Patres Ecclesiae venerabiles de bonis Ecclesiae pastoribus
gregisque magistris perpetuo quodam carmine affirmant. Quod quantopere fidelibus
tuis profuerit, eosque ad alta virtutis moverit, quamque te Nosque soletur,
tanta gregis sollicitudine affectos, nemo non videt.
Gaude ergo, Venerabilis Frater Noster, iamque dulcedinem utriusque praecipe
eventus, e fonteque tam irriguo large bibe: sicut enim sunt dies laboris ac
sudoris, sic sunt etiam dies lucidissimi sole, quibus luce fruamur iucunda,
scilicet Dei dono, qui nos amare non cessat.
Cui, dilectissime Frater, et iustas redde gratias (Nosque una tecum) ob tam
divitis munera sacramenti, quo non aliud maius: non enim alia dignitas in
hominibus tam alta, quam sacerdotium et episcopatus, sicut nulla est ingentior
proceritas quam cupressus.
Sed iam placet, Venerabilis Frater Noster, iis quae protulimus, quamvis
breviter, nonnulla a te acta subtexere, e quibus caelesti Patri honor, tibi laus
enascatur: sicut enim aurum igne, sic virtus veraque pietas agendo clarescit.
Neque te usus rerum animorum defecit, cum et Episcopus Petrolinensis fueris, et
Archiepiscopus Teresianus, et Metropolita S. Salvatoris in Brasilia (quod
officium adhuc exerces), et Praeses Conferentiae Episcoporum totius Americae
Latinae ab anno MDCCCCLXVIII ad annum MDCCCCLXXII. Tandem, meritorum dives a
Decessore Nostro Paulo VI in Purpuratis Patribus anno MDCCCCLXXIII annumeratus
es, summorum Pontificum peritus atque fidelis consiliarius.
Quae vero gesseris tam longo annorum spatio sacerdos et Episcopus, in promptu
est omnium: ea omnia scilicet, quae bonus pastor agere solet. Rurales ergo
hebdomades (ut aliqua subiciamus) celebrari iussisti, in agricolarum commodum et
eruditionem; Sedem seu centrum a Pio XI, in Teresiana Sede creasti, ad
quaestiones sociales tractandas, cognoscendas, solvendas; in qua re eo caritas
tua processit, ut agros Ecclesiae pauperioribus assignares possidendas. Te
praeterea auctore, socialia domicilia paulatim multiplicata sunt, magno cum
omnium emolumento. Ad hoc, sive in Teresiana archidioecesi, sive alibi,
instrumentis usus socialis communicationis, christianam religionem, doctrinam,
et rectam Ecclesiae opinionem de re sociali et humana diffundendam curasti,
conditis ac quasi iugatis operi tuo institutis de catechesi, sine quibus cetera
omnia languescunt.
Nihil mirum si te tanta molitum grex, clerus, conlegae Episcopi, Pontifices
Decessores Nostri magni semper fecerint, sic ut Nos facimus.
Perge ergo, Venerabilis Frater Noster, quo coepisti, iuvante Deo, inspirante
gratia, bona confirmante conscientia.
Ceterum Apostolicam Benedictionem largimur: tibi, Auxiliaribus tuis, clero
populoque carissimis nobis, ac quotquot te amant, effuso animo.
Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Octobris, anno MDCCCCLXXXV,
Pontificatus Nostri septimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1985 - Libreria
Editrice Vaticana
|