 |
EPISTULA IOANNIS PAULI PP. II EM. MO P.
D.
AUGUSTINO S.R.E. CARDINALI CASAROLI, AD SOLLEMNIA IN HONOREM SANCTORUM
CYRILLI ET METHODII IN IUGOSLAVIA LEGATO
Venerabili Fratri
Nostro Augustino S.R.E. Cardinali Casaroli ad Sollemnia in honorem Sanctorum
Cyrilli et Methodii in Iugoslavia Legato
Participes quadamtenus Nos esse cupientes sollemnium ipsarum celebrationum quas,
ut convenienter undecimum iam exactum commemoretur saeculum a Sancti Methodii
obitu, ecclesialis communitas in Iugoslavia rite indixit, tibimet ipsi,
Venerabilis Frater Noster, oflicium munusque concredere statuimus ut ad eos te
amatos populos Noster tamquam Legatus conferas. Te, inquimus, ipsum omnino
eandem hanc ad legationem destinare voluimus, qui proxime scilicet Nos in
cotidianis operibus ac laboribus adiuvas universalis ministerii pastoralis, ut
hoc etiam documento maximum animi adfectum declaremus qui cum illius Nos
dilectae Nationis coniungit fidelibus utque pietatem simul eximiam significemus,
quam erga Sanetum Methodium Fratremque ipsius Sanctum Cyrillum fovemus perpetua
dignos memoria Apostolos gentium Slavarum. Nomine enim illo, “Slavorum
Apostoli”, sunt quidem appellati a Nobis ac salutati in Epistula Encyclica, quam
ad Christianos omnes cohortandos scripsimus nuperrime ut deprehendant “in eorum
vita et actione apostolica . . . quaedam, quae iis continentur quaeque divina
Providentia in iis posuit, ea mente ut aetate nostra patefiant nova plenitudine
novosque fructus afferant” (IOANNIS PAULI PP. II Slavorum Apostoli, 3).
Certam praeterea alimus spem, Epistulam illam magno sane cum studio receptum iri
a lugoslaviae Ecclesiis, quandoquidem exploratus plane Nobis est oriens sua
sponte cultus, qui iisdem in terris communiter ad hominibus defertur primos ad
illos nuntii evangelici praecones inter Slavicas gentes. Quod notandum est,
ecclesiastica Regio Croatiae atque Slavoniae, ex quo constituta anno MDCCCLII
erat, suos Patronos agnovit duobus in Fratribus Sanctis, quibus item velut
principalibus Patronis concreditae archidioeceses sunt Labacensis et
Belogradensis, dum ipsos tamquam Compatronos veneratur dioecesis
Mariborensis-Lavantina. Reperiuntur eiusdem pariter pietatis luculentae
testificationes in vita operaque filiorum Iugoslaviae illustrium; nec insignes
desunt studiorum Cyrillo-Methodianorum cultores, qui amatae illius inter fines
Nationis sunt ipsi nati.
Ecclesiali igitur communitati in Iugoslavia non inexspectata accidit nec mi ra
invi tatio No s tra ad “Chris ti ano s omne sque homines bonae voluntatis,
quibus bonum, concordia, unitas Europae sunt cordi”, ut videlicet species
intueantur “egregiorum virorum Benedicti, Cyrilli et Methodii; qui vera sunt
exempla et praesidia spiritalia Christianis aetatis nostrae, potissimum vero
Nationibus continentis Europaeae, quae iam pridem maxime ob horum Sanctorum
deprecationem et operam, conscie, peculiari sua ratione in Ecdesia ac traditione
christiana sunt radicatae” (IOANNIS PAULI PP. II Slavorum Apostoli, 2).
Cuius porro rei acrem sese habere conscientiam iam testatae sunt christianae
communitates Iugoslaviae, quae proprios per Episcopos in praevia nempe Epistula
ad centenariae memoriae Iubilaeum extulerunt bona ipsa, quae Sancti Cyrillus et
Methodius huic nostrae etiam aetati tradunt uti pignos spemque simul temporis
venturi. Haec nominatim bona sunt: avidum prorsus desiderium, ut evangelica
nuntiatio unumquemque populum ratione humanioris cultus ipsiusque spiritus
attollat atque in divinae salutis consilium, quod per temporum vices in rem
deducitur, propria cum qualitate primigena et dignitate inducat; firma quidem
sententia - mundi christiani unionem contingere posse in rationabili varietate
at in essentiali semper unitate; tenax quaedam repugnantia adversus omnem
imparem hominum Nationumque distinctionem.
A Summis quoque Pontificibus in Beatissimi Petri Cathedra Nos antegressis eadem
agnita sunt bona. Qui duorum Evangelii Praeconum ac Magistrorum inter Slavicos
populos utilitatem praesentem et imaginem in exemplum praefulgentem universae
Ecclesiae horum temporum celebraverunt saepius ipsos Iugoslaviae Episcopos suis
sermonibus adlocuti: sic profecto Leo XIII Litteris, quibus titulus “Etsi
Perspecta”, die VIII mensis Ianuarii anno MDCCCLXXXI Archiepiscopo Iadrensi
inscriptis necnon Dalmatiae reliquis etiam Episcopis; ita aequabiliter Pius XI
sua Epistula a verbis “Quod Sanctum Cyrillum” incipiente ad Archiepiscopos et
Episcopos Serbiae Croatiae Sloveniae reddita die XIII mensis Februarii anno
MCMXXVII (Cfr. PII XI Quod Sanctum Cyrillum, die 13 febr. 1927: AAS
19 (1927) 93-96).
Verum ceteros ante omnes ut primus Slavicae originis Pontifex Maximus,
spirituali pacto nos coniungi sentimus cum Slavicarum gentium Apostolis Sanctis.
Religio christiana, in Spiritu Sancto ad effectum deducta secundum perpetuam
Evangelii doctrinam numquam imminuit neque impedivit, sed provehit contra atque
extollit conscium illud et responsale vinculum, quo quisque credens suum
pertinet ad populum, dum ex altera simul parte auget in credente sinceram
quandam observantiam cunctos erga Populos humanique cultus formas et ipsi
persuadet arcana via ubique succrescere posse Verbi Divini semina.
Quaecumque inter Slavicos populos antehac evenerunt ex actuosa Sanctorum Cyrilli
et Methodii industria et aliorum, qui exemplis ac praeceptis eorundem Fratrum
instructi sunt et incitati, utinam his item diebus contingere pergant per
concordem omnium operam quotquot in ipsis caelestes conspicantur Patronos qui
numquam parati non sunt singulis auxilio venire invocantibus illos. Ut hoc inter
carissimos Iugoslaviae populos praecipue eveniat, quibus semper in animo
peculiarem colimus adfectum.
Te denique, Venerabilis Frater Noster, exoramus ut apud venerabiles Fratres,
Episcopos Ecclesiarum in Iugoslavia vigentium, hosce Nostros recte interpreteris
sensus necnon apud ChristiEdeles pastoralibus illorum concreditos curis, quibus
scilicet universis per temet ipsum Apostolicam Benedictionem supernorum copiae
auspicem dilargimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII mensis Iunii, anno MCMLXXXV, Pontificatus
Nostri septimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1985 - Libreria
Editrice Vaticana
|