|
IOANNIS PAULI PP.II
NUNTIUS GRATULATORIUS
EM.MO P.D.
GORDIANO IOSEPHO S.R.E.
PRESBYTERO CARDINALI GRAY, ARCHIEPISCOPO SANCTI ANDREAE ET EDIMBURGENSI
Reversis feliciter Nobis ex apostolico itinere placet iam statim consalutare
te rursus, Venerabilis Frater Noster, ac – sicut praesentes antehac saepius
fecimus – breviter tecum per has litteras colloqui ut omnem Nostram tum
benevolentiam erga te manifesto declaremus tum gratulationem simul fervidam
aperte testemur de appropinquante sacerdotii tui aureο iubilaeo, die decimo
quinto scilicet proximi mensis Iunii, nec autem minus de toto longinquo ac
fructuosissimo operis tui curriculo.
Scimus vero sensus benignos hos communicare Nos non sοlum cum dilectissimo
clero et populo illius archidioecesis, in qua natus es et sacerdos egregie
operatus et episcopatum tuum omnem laudabiliter sane exsecutus, sed cum plurimis
etiam aliis hοminibus prope ac longe qui te diligunt operamque tuam in maximum
commodum Ecclesiae Catholicae illis in lotis, immo et totius tuae patriae, summi
quidem aestimant.
Non necesse hic esse putamus singulas animi tui virtutes celebrare nec
universas partes laudesque actuosissimae tuae vitae commemorare. Studium tamen
ardens tuum provehendi valide oecumenismum inter Ecclesias, christianam
educationem christifidelium fοrtiter prosperandi, rationes amicitiae et
fraternitatis cum omnibus efficaciter excolendi: laudatiοnem sane eximiam a
Nobis suo iure meretur.
Anniversaria igitur memoria presbyteralis tuae ordinationis optamus Nοs ex
animoque Deum precamur ut plurimam tibi, Venerabilis Frater Noster,
consolationem adferat et iucunditatem propter adeo felicem fructibusque uberem,
adeo diligentem et praeclarum cursum sacerdotales et episcopalis tui officii,
Tecum hoc adfectu aderimus anniversario illo faustissimo die cui iam nunc
copiosam Principes Pastorum remunerationem pro mentis tuis necnon posthac
annorum serenitatem adprecamur Benedictionem Apοstolicam gratulationis Nostrae
testem tibi impertientes universoque Sancti Andreae et Edimburgensi gregi.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Maii, anno Domini MCMLXXXV, Pontificatus
Nostri septimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1985 - Libreria
Editrice Vaticana
|