|
IOANNIS PAULI PP.II
NUNTIUS GRATULATORIUS
EM.MO P.D.
CONRADO S.R.E.
DIACONO
CARD. BAFILE
Non semel
his proximis annis nec obscure quidem Nοs tibi, Venerabilis Frater Noster,
significavimus; quanti omnino ministerium tuum erga Christi Ecclesiam hancque
Sedem ipsam Apostolicam aestimemus, et quantum ipsi laetemur de laudibus
operibus virtutibus longioris vitae tuae et operae eadem in Domini Iesu vinea
electa. Hoc scilicet animo per litteras tibi atque coram etiam sinceros Nostros
patefecimus tibi sensus.
Novus tamen isque hοnοrificus plane curriculi tui eventus iterum Nos
libentes sane adducit ut per huius epistulae officium benevolentiam tibi omnem
Nostrani deferamus gratulationemque exprimamus usquequaque fervidam.
Probe enim cognovimus proximo mense Februario deindeque Martio vicesimum
quintum exiturum esse annum, ex quo Decessor Noster, apud quem proxime
operabaris, Ioannes XXIII immortalis memoriae ad altiora in Ecclesia munia
destinans in Apostolorum te Collegium adlegerit receptaque episcopali
ordinatione in Sancti Iosephi Sollemnitate Apostolicum Nuntium in Germanum
fidenter emiserit.
Cum totidem igitur illis, qui et hic in Secretariae Status officiis ministrum
te ac postmodum in Sacra Congregatione pro Causis Sanctorum Praefectum noverunt
suntque admirati et illic laudabiliter item apud Nuntiaturam in Germania agentem
viderunt suntque reveriti, cupimus Nos bona omina coniungere quasi praesentes et
gratulantia simul vota proferre ob eandem anniversariam memoriam. Praecamur
videlicet coniuncte ut praeteritorum recordatione aequa meritorum Dominus ipse
te consoletur et exhilaret, memoriales illos illuminet dies, animi tibi
tranquillitatem et firmitatem valetudinis in posterum tribuat tempus.
Accipito igitur salutationem fraternam hanc Nostram ac Benedictionem eodem
tempore Apostolicam qua tibi, Venerabilis Frater Noster, a bonοrum pastorum
custode divino vilicorumque fidelium remuneratore largissimo optatissima
quaeque imploramus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Ianuarii, anno MCMLXXXV, Pontificatus
Nostri septimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1985 - Libreria
Editrice Vaticana
|