 |
IOANNES PAULUS PP. II
NUNTIUS GRATULATORIUS
DATUS
LADISLAO S.R.E. PRESBYTERO
CARDINALI LÉKAI,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE STRIGONIENSI
Proximo mense Octobri, beatissimae Virginis Mariae dicato Rosario, iam post
aestivos calores revirescente natura, memoriam quinquagesimam suscepti
sacerdotii celebrabis. Iamque mente fingimus non solum qua pietate tu dulcem
sanctamque laetitiam praecipias, quem dies illa tanta induit dignitate, sed
etiam quanto gaudio sacerdotes populusque tuus exsultent, de hac tua
sollemnitate quasi de propria felices. Quin et Nos cum illis Venerabilis Frater
Noster, praesentem habe.
Ad te vero quod attinet, constans animi tui fides, studium erga Deum, caritas in
proximos, id profecto effecerunt, ut rerum eventus, laetos tristes, iusta semper
aequabilitate spectares, Dei gloriam in omnibus quaereres, in populi salutem
curam intenderes, in discriminibus patientiam adhiberes, in fluctibus serenam
pacem optares. Quae profecto virtutes scilicet cum episcopatu maturuerunt:
collata enim successorum Apostolorum dignitas, atque Purpura Latrum Cardinalium
postea data, quem ad modum te inter Ecclesiae principes collocaverunt, ita
officiorum tuorum conscientiam in te magnopere acuerunt.
Rem sane testantur illa multa opera quae per haec episcopatus tui lustra
gessisti. Ne singula; est te auctore sacellum Hungaricum in Specubus Vaticanis,
Romae, restitutum, quod Nos ipsi facto Sacro, anno MCMLXXX inauguravimus. Item
provido consilio effecisti ut Budapestini domum aperires iis excipiendis qui
provecto essent aetate; quanto cum illorum commodo nemo non videt. Templa
praeterea quae aut tempus aut bellum corrupisset, tota archidioecesi refici
curasti, non solum cum fidei, sed etiam cum artis emolumento. Quin id etiam est
a te prudenter obtentum, ut novum templum Budapestini aedificaretur, beato
Eusebio sacrum (fuit autem hic Monachorum conditor a S. Paulo Eremita), ante
quod die XXI proximi mensis Octobris sollemni caeremonia divina mysteria
celebrabis.
Qui sane, de interioribus etiam animorum templis sollicitus, sive sacerdotum,
sive etiam laicorum curam adhibuisti assiduam: illorum quidem per annuos Iuris
Canonici cursus, accitis Roma Professoribus, horum vero per epistulares sacrae
Theologiae scholas. Ceterum, ad alendam pietatem, per te patuit etiam domus a
Sancto Gerardo, quam in loco Leŕnyfalu aperuisti.
Est ergo, Venerabilis Frater Noster, cur tu ad aevum actum respiciens gaudeas,
Nos tecum laetemur, de fructibus gratias agentes, quos ex opere tuo Ecclesia
colligit.
Hauri ergo iam nunc quae dies illa parat: lucem, gratiam, Dei benevolentiam. Ad
Nos quod attinet, tibi, sacris Praesulibus qui aderunt, Auxiliaribus, clero
populoque tuo, Nobis carissimo, ex animo benedicimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Septembris, anno MCMLXXXIV, Pontificatus
Nostri sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana
|