Proximum vitae tuae honorificum sane beatificumque eventum, ordinationis
episcopalis tuae vicesimam quintam memoriam anniversariam, praeterire omnino
nolumus quin fraternim hanc tibi salutationem ac fervidam simul gratulationem
tradamus per litteras una cum iusta aestimatione eorum quae pro Christi amore
Ecclesiaeque progressione effeceris tum uti Episcopus Vallis Paradisi tum plus
viginti annos in munere Ordinarii Sancti Iacobi. Eodem autem tempore Dominum
messis custodemque pastorum precamur ut dies tuos exhilaret ac praesertim, hic
data optabili opportunitate, animum tuum confirmet et consoletur ex recordatione
operum tuorum in vinea Eius absolutorum necnon meritorum quae tibi hoc per
temporis actuosi spatium cumulavisti. Gratulantis denique mentis Nostrae testem
de commemoratione episcopatus tui primordiorum conciliatricemque simul
praemiorum copiosorum a miserenti Redemptore transmittimus libentissime tibi
Apostolicam Nostram Benedictionem.
Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Octobris, anno MCMLXXXIV, Pontificatus
Nostri sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana