 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA FRANCISCO S.R.E. CARDINALI KÖNIG
Venerabili Fratri Nostro Francisco S.R.E. Cardinali König
Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.
Diebus VIII-IX huius mensis Septembris sollemnia saecularia complebuntur anni
millesimi trecentesimi ab invecta christiana religione in Croatiam. Quo conventu
iam tertio Croatus populus, quasi per sacrae trilogiae partes, faustissimum
illum eventum commemorat, quo nobilis illa gens in membrum viride ac vitale
Ecclesiae transiit, eiusque sive laboris atque periculi, sive etiam honoris et
gloriae particeps facta est. Accedit trecenaria memoria inventi signi Mariae
Bistricae, urente bello absconditi ne damna pateretur aut omnino periret.
Inminentium autem celebrationum initium, in exordii speciem, captum est anno
millesimo nongentesimo septuagesimo sexto, in urbe Solin, in archidioecesi
Spalatensi, ut delapsi anni mille celebrarentur ex quo Yelena, Augusta Croatarum
Regina, templum in Solin condiderat; altera sollemnia secuta sunt anno millesimo
nongentesimo septuagesimo nono, in pago Nin, annos mille centum ex quo
Branimirus Rex, missis ad summum Pontificem Ioannem VIII Litteris, quasi dextra
data, confirmabat se suumque populum omnimodam fidelitatem erga Romanam
Ecclesiam esse servaturos. Quibus Pontifex ille sanctus gratiis actis, paterno
pectore benedixit. Nimirum ex eo communitas illa semper ab Apostolica Sede est
tamquam amatissima filia habita.
In utraque vero celebratione, maxime in altera, perinde ac si fides divino
beneficio revixisset spirante gratiae vento, populus Croatus e diversis locis
Solin et Nin confluxit frequentissimus, ac, praeterquam Christo, etiam Petri
Sedi fidem suam obligavit: ea est enim christianorum fidelitas, quae, nedum
hominum pectora a suis civium officiis abstrahat, per disciplinae religionem
progressui inserviat. Quae omnia in spem haud inanem inducunt fore ut etiam in
praesentia populus hic generosus et intrepidus, Sanctorum atque poetarum
progenies, frequentissimus adsit, ceu flumen pluvialibus auctum incrementis, ad
revocanda tempora illa prisca maiorum, gloriae plena. Gloriam enim patrum in
filios recidit, eorumque virtus est opulentum nepotum patrimonium.
Ceterum themata, quae his diebus sanctuario Mariae Bistricae, quasi in communi
omnium Croatarum domicilio, meditanda proponuntur: admirabile Eucharistiae
mysterium, atque Maria, Christi Mater amabilis, magna sunt, hisque apta
temporibus. In Christo enim, adorando Dei Filio in Sacramento altaris latente,
non modo fidelis discipulus splendidissimam veritatis facem invenit, sed
Auctorem ipsum lucis, in quo veritas constat omnis, sicut in cardine rerum,
intellectum hominum satians. Quos profecto saucios, ex hac humana Syrte supernas
oras conquirentes, videtur Christus ex Eucharistia blande alloqui: “Surge,
comede, grandis enim restat tibi via” (3 Reg. 19, 7), sive solitario,
sive cum Ecclesia eunti. Quo divino cibo roboratus, christianus cantat et
ambulat. Neque aberit Maria, mater Ecclesiae, cum filiis in laetis, in adversis
ambulans.
Talia quasi prooemiati, Venerabilis Frater Noster, iam te docere velimus esse
mentem Nostram ut his sollemnibus tu loco Nostri praesis Missus Noster.
Agendum, Venerabilis Frater Noster, ea Filiorum agmina salvere iube nomine
Nostro. Hortare ut bene valeant; ut fidem christianam incorruptam in pectoribus
servent, in qua una est aeterna omnium salus collocata; ut sint probi, atque eas
quaerant divitias quae non pereunt. Item civilibus potestatibus nomine Nostro
prospera omnia ac felicia ominare.
Ad te vero quod attinet, non dubitamus quin tu, qua es prudentia in omnibus,
pietate in Deum, obsequio erga Petri Sedem, commissum tibi munus pie sancteque
agas, in Christi eiusque Matris gloriam, in bonumque fidelium.
Interim autem Deum Patrem omnipotentem in vota vocamus ut cum tibi, tum etiam
omnibus praesentibus, maxime Patribus Cardinalibus, Episcopis, Sacerdotibus,
Religiosis, universis Iugoslaviae populis, ac quot quot parent veritati,
praesens assit. Quos omnes praeterea Apostolica Benedictione munimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Septembris,
anno MDCCCCLXXXIIII, Pontificatus Nostri sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana
|