Venerabili Fratri Nostro
Ioanni S.R.E. Cardinali Willebrands
Praesidi
Secretariatus ad Unitatem Christianorum Fovendam
Quamvis accomodatae grataeque non desint occasiones cum scribendi tum etiam
colloquendi cum Venerabilibus Fratribus Episcopis, maxime si Romae, in orbis
catholici capite degant, facultas tamen quae hodie datur, imminentis videlicet
memoriae accepti a te sacerdotii commemorandae, et ceteris antecedit, et
materiem causamque praebet, sensus, qui animum Nostrum occupant, singulari
affectu aperiendi.
Nam die XXVI huius mensis Mai, florente circum natura, quinquaginta anni abibunt
a die illa, aureo signanda lapillo, qua sacerdotio initiatus, auctus, honestatus
es. Tunc vero beneficio et gratia Dei transfiguratus es, ut in adorandi Filii
eius similitudinem, et Christus alter fieres, et mediator Dei et hominum. Qua
cum dignitate eae etiam traditae sunt potestates, quae caelestium propriae
essent, maxime post adeptum episcopatum.
Sed gratia gratiarum, donum donorum, laus laudum tua haec est: auxisse te cum
sacerdotio tantopere animi virtutem, ut instrumentum cotidie aptius fieres ad
divina adimplenda consilia, quae de te essent. Ex eo ergo, pietas tua, semper
egregia, gliscere paulatim ceu flamma; rerum usus per tot eventuum
considerationem cumulari; et crescere sollicitudo non solum ovium quae in tuto
Ecclesiae ovili quiescerent, sed illarum etiam quae foris essent ac prope ante
ostium; studium praeterea gloriae Dei procurandae, qui semper consuevit esse
bonorum sacerdotum atque Episcoporum comes, te movit ad vias novas quaerendas,
quae aptiores viderentur ad optatam christianorum unitatem comparandam. Hic
praecipuus sacerdotii tui labor, haec laus tua maxima fuit. Etsi enim semper
omnia sacerdotis et Episcopi officia pie tuitus es, ad illud tamen Christi
optatum singulari cura mentem intendisti (ac multa scripsisti laude digna):
quomodo Christi grex ad unum revocaretur. Quod et Deus Ecclesiae suae per
filiorum suorum preces, industriam, coepta tandem compleat.
Quodsi nunc, quamquam breviter, in vitae tuae acta intueamur, deprehendemus sane
te superni Patris dono iter tuum iam ab initio ita instituisse, ut post
necessariam et aptam praeparationem (fuisti enim, praeter quam Cappellanus,
etiam magister historiae philosophiae tradendae Moderatorque Seminarii in urbe
Warmond, in Hollandia) diu concepta proposita assequereris. Mature ergo
Apostolatui a S. Willibrodo praefuisti; item Vir a Secretis fuisti Conferentiae
catholicae quaestionibus oecumenicis tractandis.
Sed his maiora Romae manebant, in urbe hac immortali officia et munera; in qua
sane urbe cum Secretariatus ad unitatem christianorum institutus esset, eius
coetus anno MDCCCCLXIV Secretarius factus es, cum episcopatus honore; et ab anno
MDCCCCLXIX Praeses. Dignitas autem Cardinalicia, anno eodem a Paulo VI Dec.
Nostro tibi collata, cum te Romana Purpura dignum ostendit, tum Secretariatui
iustam amplitudinem addidit.
Tandem anno sancto MDCCCCLXXV Archiepiscopus Ultraiectensis creatus, boni
Pastoris imaginem praebuisti. At anno MDCCCCLXXXIII quo intentiore cura et
industria Secretariatui, cui adhuc praeeras, prodesses, te Ultraiectensi Sede
abdicasti. Atque ex eo es totus muneri tuo restitutus.
Neque praetereundum est plures Studiorum Universitates lauream honoris gratia
tibi detulisse. Quod sive tibi sive Ecclesiae laudi cedit.
Est ergo, Venerabilis Frater, cur tu in hac sollemnitate tua gaudeas, Nos cum
Ecclesia laetemur, amici ac quotquot te amant tibi gratulentur, idque vehementer.
Ceterum, Apostolicam Benedictionem, singulare dilectionis Nostrae signum, Dei
benevolentiae pignus, quam aeque accipe animo. Quam etiam Dicasterio tuo
impertimus, ac iis omnibus qui te colunt.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Maii, anno MDCCCCLXXXIV, Pontificatus
Nostri sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana