Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Salazar López
Archiepiscopo
Metropolitano Guadalaiarensi
Post adoranda beatae Resurrectionis Christi gaudia,
quibus modo Eius asseclae fruiti sunt, alia te manent tui unius propria, quibus
mox afflues, in natali videlicet quinquagesimo sacerdotii tui. Eia! Venerabilis
Frater Noster. Gaude in sinu, et hauri, ceu limpidissimam aquam, gratiam et
iucunditatem quae tibi venient a Domino: non enim est parva tibi gaudendi causa,
sed datum tibi olim a Deo sacerdotium, donum donorum, quo nullum maius in rerum
supernarum numero. Per illud enim homo, Christi sacerdotis heres ac vel alter
Christus, fit mediator Dei et hominum, Sacramentorum gratiae distributor,
hortator hominum insomnis ad aeterna capienda, virtutis exemplar egregium, si
quidem pie sancteque officia sua tuetur, sic ut tu fecisti.
Iure ergo clerus
populusque tuus fidelis, ac quotquot foedus amicitiae tibi devincit, festivam
hanc laetitiam quasi propriam participantes, tibi circumfundentur, tibique
Deoque gratias agentes quod non solum in te rectorem prudentem et pium
invenerint, sed patrem de filiis, quos gratia genuit, sollicitum et providum,
omnique ope quaerentem, ut prolem aliquando in superas collocet luminis oras.
Nos autem, qui in Praedecessorum Nostrorum similitudinem de Venerabilium Fratrum
Episcoporum gloria et honore gaudere consuevimus, saltem per has Litteras
praesentes, et laudamus te publice ob egregias virtutes, quibus excellis, et
grates agimus de industria tua in bonum animorum et Ecclesiae, et omnia dona
optamus impetramusque a Deo, ut gregi, cui superno consilio datus es procurator,
prodesse pergas.
Si vero post haec, breviter quidem ad ea quae gessisti
respicimus, deprehendemus quidem idcirco te, Venerabilis Frater Noster, tanta
esse operatum, quod multus in te ardebat ignis amoris, qui pietatem. industriam,
laborem iugiter aleret, ne languesceret. Semper enim habet unde det qui pectus
habet plenum caritatis.
Non ergo mirum, si his armis instructus solo imbutis
amore, semper honestissime egeris: sive tiro, adhuc in vitae vere; sive sacerdos
integer et pius; sive, maxime, Episcopus: Coadiutor antea Sedis Zamorensis in
Mexico, postea Ordinarius pleno iure eiusdem Ecclesiae, atque anno MCMLXX,
Archiepiscopus in nobilissima Guadalaiarensi metropoli.
His autem variis
officiis exercendis virtus tua plane maturuit, sic ut omnia in natura rerum:
aucta ergo in te caritas; aucta doctrina; pauperum cura; aptatio ad ea prudenter
admittenda quae nova tulisset aetas nec Evangelio repugnarent. Comitas tua
praeterea et mitis indoles, sicut multos tibi pepevit amicos, sic clerum tuum
ita conglutinavit, ut coeptis tuis et adhaerescerent, et praesto essent quam
aequissimo animo, et obsecundarent, magno cum animorum emolumento. Ne omnia,
varia coeptorum instituta quae te auctore Ecclesiam tuam stellant, argumento
sunt credita tibi divinitus talenta, alia, eademque multa, talenta peperisse.
Ceterum, de tua virtute et prudentia tam egregia incessit apud omnes opinio, ut
sive Decessor Noster Paulus VI, b. m., te in Patrum Cardinalium Collegium
cooptaverit, sive Mexicani Episcopi te Praesidem Conferentiae suae Episcoporum
delegerint.
Haec ferme habuimus, quae, incidente hac sollemnitate tua, diceremus,
non ex ove, sed e corde fluentia.
Ceterum, Benedictio Nostra apostolica te,
Auxiliares tuos, clerum populumque tuum roboret, soletur, augeat iucundissima
gratia.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIII mensis Maii, anno MCMLXXXIV, Pontificatus
Nostri sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana