EPISTULA IOANNIS PAULI
PP. II
VINCENTIO TRUIJEN O. S. B. ABBATI CLARAVALLENSI
De Pontificia Commissione Vulgatae
editioni recognoscendae atque emendandae.
Quanta veneratione Ecclesia sancta sacrorum Librorum editionem a beato
Hieronymo curatam et complexa fuerit, et custodierit per saecula, non modo usus
eius ostendit in Ecclesia perpetuus, sed etiam recognitiones frequenter ab ipsa
curatae. Quarum sane, post Concilium Tridentinum celebratum, ea princeps semper
est habita, quae iussu et auctoritate Xysti V, Decessoris Nostri, apparata, anno
MDXCII, est eius nomine foras data quamvis vita functi. Ceterum nova Vulgatae
editio, quae Lugduni, anno MDCIV, de prelo exiit, una cum defuncti Pontificis,
etiam Clementis VIII nomen ferebat, atque idcirco «Xystina-Clementina» vocata
est.
Hae profecto Vulgatae editionis retractationes non eo spectabant ut nova
quaedam translatio nasceretur, aut Hieronymiana in melius corrigeretur, sed eo
unice tendere, ut ad ipsam editionem, quam sanctus Ille Doctor Ecclesiae seu
transferendo, seu recognoscendo curaverat, remearetur, utpote quae inter ceteras
sive doctrina et eruditione, sive latinitate optima videretur.
Cum res tamen non omnino feliciter cessisset, in omnium votis fuit ut nova
Vulgatae editio summa cura compararetur, eo praesertim cum sacrosanctum
Concilium Tridentinum textum illum «authenticum» declarasset, atque idcirco
ceteris omnibus praeferendum. Quae profecto causa fuit, cur Pius X, sanctus
Decessor Noster, sacrarum Litterarum studiis in Ecclesia tum reflorescentibus,
ad Vulgatam editionem restaurandam considerationem intenderit, prudentique
consilio tam arduum negotium Sodalibus ex Ordine S. Benedirti crediderit, qui
in hac arte excellerent. Ceterum, ex omnibus illorum Abbatiis Pius XI, Decessor
Noster, Claravallensem operi perficiendo praefecit, cuius in usum Sedemque
laboris Abbatiam S. Hieronymi Romae struendam et apparandam curavit.
Pii vero ac docti Monachi illi innumeros codices collatos, eosque quasi
hierarchice dispositos, et examinaverunt, et expenderunt, et diligentissime
excusserunt, pluresque sacrorum Librorum in pristinum, quantum maxime potuit,
restituerunt, non sine Ecclesiae doctorumque virorum laude.
Attamen aliae interea natae eorundem Librorum editiοnes (quas inter
Neo-Vulgata merito laudatur), item normae latae de sermonibus popularibus in
sacram Liturgiam inducendis aliaeque res cum his coniunctae efficere videntur ut
munus, eidem Abbatiae a Sede Apostolica commissum, quodammodo impletum esse
censeatur.
Quare, omnibus mature perpensis, Nos negotium tοtum ita expediendum esse
putamus ut Abbatia S. Hieronymi a suo incepto cesset, sedesque ad alios usus
cedat, quinque Monachis ibi manentibus, qui munus olim susceptum usque ad totius
Veteris Testamenti recognitionem perducant; quorum Coetui hic sit titulus: «Pontificia Commissio Vulgatae Editioni recognoscendae atque emendandae»;
facta etiam potestate tum eadem sede tum bibliotheca utendi.
Restat ut Tibi, Dilecte Fili, Tuisque sodalibus gratum animum Nostrum
significemus pro diuturno ac diligenti opere, quod in laudem non solum vestram
sed etiam ipsius Ecclesiae vertit. Peculiaris vero caritatis et benevolentiae
Nostrae testimοnium sit Apostolica Benedictio, quam Tibi et Monachis curae Tuae
commissis libentissime impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Ianuarii, anno MCMLXXXIV,
Pontificatus Nostri sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana