 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA IOSEPHO
MARIAE S.R.E. BUENO ET MONREAL ARCHIEPISCOPO
METROPOLITAE HISPALENSI
Venerabili Fratri Nostro Iosepho Mariae S. R. E. Cardinali Bueno et
Monreal olim Archiepiscopo Metropolitae Hispalensi
Die XV mensis Decembris quae proxime adpetit, anni XXV complebuntur a
suscepta Patrum Cardinalium Purpura: a die scilicet qua Ioannes XXIII, Decessor
Noster, ad egregiam pietatem tuam more Maiorum respiciens; et ad prudentiam
eximiam in iis eligendis quae ad maiorem Dei gloriam conducerent; et ad
industriam qua, Pastor sollicitus, Christi gregem administrares, ceteraque vitae
tuae acta tum ante, tum post adeptum episcopatum, in amplissimum Ecclesiae
senatum optimo te consilio cooptavit. Quod certe ea causa gessit, ut non solum
tot annorum labores iusto honore adficerentur ac merito praemio donarentur, sed
etiam ut Summi Pontifices, negotiis tantis gravati ac fere pressi, cum ceteris
te etiam sollertem ac prudentem consiliarium haberent: te, inquimus, cuius
ingenium ferax, tenax propositum, aequa consilia, audacia coepta Decessor ille
Noster cognovisset, magna cum aequitate animique lenitate coniuncta: fama enim
et vox una erat populi tui talem se invenisse Pastorem, qui Christique
Apostolorumque vestigia secutus, eorum imaginem presse exhiberet; quod
quantopere Hispalensi Ecclesiae profuerit nemo non videt, Nosque plane compertum
habemus.
Hoc igitur per te factum est, ut qui tanta dignitate ornatus esses, splendore
virtutis eam in vicem honestares.
Ceterum, quae esset opinio Nostra de te, coram pluries ostendimus.
Iamvero, si nunc, Venerabilis Frater Noster, velimus, paucis quidem, de iis
colloqui quae Pater Cardinalis inieris, occurrit caritas tua illa, vivax ceu
flamma, qua iam ab initio sacerdotii tui animos complexus es, maxime egenos ac
pauperes, nobiliora Ecclesiae sanctae membra; neque id interdum, sed semper, tot
per lustra, perpetua dilectione et amore. Singulari vero studio sacerdotes atque
Religiosos es prosecutus, quorum uniuscuiusque laudes, vires, discrimina intuens,
formare non destitisti magister, et al maiora usque hortatus es, laetissimo
fructu. Qua re, metropolitana Hispalensis Ecclesia, quae cleri penuria haereret,
iam necessarios sacerdotes habet fertilisque viret; et, quod maius est, ita
conglutinasti concordia animos, ut iam, quantum in humanis potest, una sit mens
omnium.
Ceterum, te auctore fautore, sunt structurae Archidioecesis Hispalensis ad
praescripta sacrosancti Concilii Vaticani II aptatae; paroeciae multae creatae;
nova dioecesis Assidonensis-Ierezensis e suo territorio nata; eruditio populi
religiosa aucta; Synodus archidioecesana, anno MCMLXXIII, celebrata, non sine
uberi fructu. Cetera multa.
Sunt ergo bene, Venerabilis Frater Noster, collati honores in te collocati;
neque spes Ecclesiae in irritum ceciderunt. De qua re Nos gratias plurimas
agimus, a Deo exoptantes ut hic praesidiis auxiliis assit, suo vero tempore
iusta praemia det.
Tu quidem, Venerabilis Frater Noster, iam te Ecclesiae Hispalensi abdicasti,
ac proinde pro industria ac labore pietatis ac virtutis hostias Deo offere
coepisti. At suspice caelum, unde pax vera ac solamen.
Ceterum Nos te amare patris fratrisque modo; te laudare ut bonum Christi
militem, pro certo habe. Quem, quasi aggere, apostolica Benedictione munimus,
cum iis omnibus communicanda, quos caros habes.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Novembris, anno MCMLXXXIII,
Pontificatus Nostri sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
|