 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD IOSEPHUM S.R.E. CARDINALEM CAPRIO, PRIMO
EXPLETO SAECULO AB ORTU PRECATIONIS B.V.M. POMPEIANAE VALLIS
Venerabili Fratri Nostro Iosepho
S. R. E. Cardinali Caprio
Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Postridie
calendas octobres, hoc anno, fere limine in ipso Rosarii mensis, centum anni
abibunt a sollemnis ac felicissimae precationis illius ortu, quae a Virgine
Pompeianae Vallis nomen invenit. Quem sane eventum plerique hominum ne
considerant quidem, nedum celebrent, in tanto rerum humanarum rumore; non
dubitamus tamen quin multi ex iis qui christianae veritati penitus adhaerent
haec fidei atque religionis suae monumenta magni faciant. Ac iure quidem: agitur
enim de prece clementissimae Dei Matri caelorumque Reginae adhibita, cuius ad
nomen inferi contremiscunt, quae filios summe diligit utpote sanguine Filii
respersos, cuiusque est omnipotentia supplex apud quem genuit ac mundo dedit;
quae praeterea millies christianae societati subvenit a periculis ac
discriminibus arcens, optataque petentium materna pietate faciens.
Quae
quidem sublimis prex, ex animo beati Bartholomaei Longo, Viri omnino egregii,
nata, interiorem eius effigiem bene refert: quam certa scilicet eius opinio de
efficacia orationis fuerit; quo amore in Virginem Mariam flagraverit, cuius laus
singularis et honor ei tantopere cordi fuit. Inest in illa prece, quasi
repercussa imago, acre Bartholomaei studium erga fratres, maxime egenos ac
miseros, illius anguli terrae, cuius cotidie iniquas condiciones considerans,
omni ope rebus mederi conatus est. Quin fines illius mente superans, voluisset
sane totius orbis terrarum subvenire necessitatibus, tot fluctibus malorum
demersi; quod cum humani ingenii et opis non esset, tantae Virginis patrocinio
credebat. Tam alata est autem haec ad beatam Mariam Virginem Supplicatio, ut
interdum poesim sapiat.
Prex autem
ista, cum eo consilio concepta esset ut Christi Matris benevolentiam praesertim
in filios Pompeianae Vallis inclinaret, primum quidem in eo templo, centum ante
annos, festo ac sollemni ritu, resonuit, eorumque animos, serenae spei fluvius,
pervasit, qui audierunt; mox angustos loci fines transgressa est: cum scilicet
ars typographica, radiophonica, televisifica trans maria eam continentibus
terris invexit. Hodie vero eius fama tam late vagatur, ut paene nulla iam sit
christiani orbis ora, in qua non ea celebretur, tamquam singularis catholicae
orationis forma ac praeclarum unitatis Ecclesiae signum, quae eo die, sicut olim
Apostoli, Virginem Deumque cum Virgine orat.
Nullibi
tamen Supplicatio illa tam egregie adhibetur, quam Pompeiis, ubi primum nata
adolevit. Ubi profecto non solum humiles, orphani, templi Sodalitates, pie
sancteque sollemni precationi intersunt, sed innumeri etiam sacerdotes,
Episcopi, Cardinales ipsi, ac missi Sanctae Sedis, ubere semper fructu. Ac Nobis
Ipsis dulce profecto fuit die VIII mensis Maii, hoc anno, eam recitare, vidente
ac supplicante Nobiscum per televisificum instrumentum universitate fidelium.
Ceterum, pluries aedem sacri Rosarii invisimus peregrini, paesertim ante adeptum
Pontificatum.
Verum hoc
anno, ut aequum est, suetis fidei ac religionis signis saecularia sollemnia
accedent. Ut ergo gaudia filiorum illorum crescerent, honorque Virgini redditus
quam dignissimus esset, petiit a Nobis Venerabilis Frater Dominicus Vacchiani,
Delegatus Noster in Sanctuario illo, ut mitteremus qui Nostri locum teneret.
Quare gratum Nos tibi esse facturos putavimus, si te, qui non longe ab illa
Mariae arce natus, a puero sane, sic ut Nos, Matrem illam sanctissimam diligis,
eo legaremus, nomine Nostro Sacris praefuturum, Supplicationemque sollemnem
acturum. Sic Nos, Venerabilis Frater Noster, per pium os et cor tuum caelesti
Reginae supplicabimus.
Perge,
ergo, ac tantae Matri amoris ac venerationis Nostrae documenta praebe; filiis
vero illis paternae benevolentiae Nostrae sensus pande bene ominantes. Hortare
eos ac stimula ut communem Matrem in animo oculisque habeant, eiusque Rosario,
maxime Octobri mense, assuefiant, irriguo supernorum fonte bonorum. Mone ut
fidei, quam profitentur, congruenter vivant, ad eiusque principia causas suas,
magnas parvas, agant ac tueantur, si modo eis esse similes volunt, qui supra
firmam petram aedificant.
Ultimum
tibi, Venerabilis Fater Noster, iis omnibus qui in sacrae aedis ministeriis
versantur; item loci illius incolis cunctisque peregrinis, ac quotquot amas,
Apostolicam Benedictionem aequissimo animo impertimus.
Datum
Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Septembris, anno MDCCCCLXXXIII,
Pontificatus Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
|