 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA FRANCISCO S.R.E. CARDINALI KÖNIG, ARCHIEPISCOPO
VIENNENSI
Venerabili Fratri Nostro Francisco S.R.E. Cardinali König
Archiepiscopo Viennensi
Dies XXVIII huius mensis Octobris illucescet profecto laetissima tibi,
Venerabilis Frater Noster, qui in illa, L abhinc annos sacerdotio initiatus es,
litato corpore et sanguine Christi. Ac, si quidem dies illa erit sancta tibi,
qui dulcem tanti beneficii memoriam recoles, ac populo tuo, tam fidelem nacto
Pastorem, et Nobis prorsus gaudia afferet, quibus praeterea occasionem dat
opportunam sensus Nostros aperiendi tibi.
Qui vero sint hi sensus, Venerabilis Frater Noster, facile est dicere: sunt
enim illi, sensus amicitiae antiquae, quam communes labores, et curae, et
sollicitudines iamdiu pepererunt; sunt fraternitatis sensus, eiusdemque dulcis,
eodem nixae episcopatu ac ministerio, quo vinculo nullum strictius; paternitatis
praeterea, quales nempe caelorum Pater per divinum Paraclitum inspirat et alit
in pectore; admirationis denique sane ingentis ob ea quae tum sacerdos, tum
maxime Episcopus gessisti. Quocumque enim oculorum obtutum figimus in tua
archidioecesi, ibi vestigia operis tui laetosque fructus laboris inspicimus.
Neque id mirum, cum semper habeat unde det, qui pectus habet plenum caritatis;
sic ut semper nitent res tactae sole.
Volentibus autem Nobis, Venerabilis Frater Noster, in tanta harum Litterarum
brevitate, nonnulla subiungere e multis quae egeris, haec in medium proferre
placčt, in tui laudem, Dei altissimi gloriam.
Atque primum, illud memorabimus interfuisse te sacrosancto Concilio Vaticano
II, cui multum pietate, doctrina, disciplinae sanctae amore contulisse. Qui
praeterea in regenda metropolitana Sede Viennensi ab anno scilicet MCMLVI ac
deinceps, providenter curasti ut novi vicariatus foranei, novaeque paroeciae
crearentur, nova templa aedesque sacrae domusque paroeciales aedificarentur,
nimirum in Curionum commodum fideliumque utilitatem. Quod quam contulerit ad
ecclesiarum stabilitatem et prosperitatem nemo non videt.
Ad hoc, scientiae amator doctrinarumque diligentissimus cultor - ob quam rem
catholicorum non catholicorum pariter laudem tibi comparasti - sacerdotum tuorum
formationi atque eruditioni quam qui maxime attendisti; quin, condita Academia
paedagogica, altiorum studiorum ludum aperuisti in catholicorum Magistrorum
praeparationem, ubere fructu.
Neque a te acta Synodus dioecesana omittenda est, in hoc brevi rerum obtutu;
qua tum iustae disciplinae, tum aptiori rerum religiosarum structurae, tum
variorum consiliorum constitutioni cautum; cetera. Tuae autem laudi hoc etiam
cedit, quod oecumenicae rei omnino faves iusta prudentia: item quod
Secretariatui pro non Credentibus plures annos sapienter praefuisti.
Ceterum quae sit fides, pietas, religio, industria, studia cum tua tum populi,
ex itinere, plane collegimus, quod diebus X-XIII Septembris mensis suscepimus,
cuiusque imago diu haerebit in animo.
Est ergo, Venerabilis Frater Noster, cur tu gaudeas, Nos gratulemur gratiasque
reddamus. Siquid vero, ut remur, per Benedictionem Nostram Apostolicam gaudiis
tuis tuorumque tum Auxiliarium tum cleri ac populi accedere potest, libentissime
quidem eam omnibus impertimus, benevolentiae Nostrae signum, supernae gratiae
pignus.
Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Septembris, anno MCMLXXXIII,
Pontificatus Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
|