|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD SALVATOREM S.R.E. CARDINALEM PAPPALARDO ARCHIEPISCOPUM
PANORMITANUM
Venerabili Fratri Nostro Salvatori S.R.E. Cardinali Pappalardo
Archiepiscopo Panormitano
Optimo quidem faustoque celebrabitur auspicio XVI Congressus Marianus necnon
IX Congressus Mariologicus apud ipsam ecclesialem communitatem binorum gregum
Nobis sane carissimorum Melitensium proximo mense Septembri.
Singulari enim iustaque prorsus de causa videtur tam honorabilis ac salutaris
eventus eidem ecclesiae Melitensi his temporibus contingere. Nam spectata iam
pridem pietas illius cleri et populi fidelis erga Sanctissimam Iesu Christi
Matrem veluti corona aliqua fulgentiore et praemio excellentiore cumulabitur
testimonioque publico signabitur. Simul vero alacritas et voluntas ardens
excolendae Beatissimae Dei Genetricis Mariae, quae in illius Nationis insulas
undique ex terris adferetur ac palam quoque multipliciter exprimetur, sine dubio
plurimum etiam addet ad cultum Marialem conroborandum inde in proximos annos, ad
Christifidelium animos tam illic quam alibi confirmandos inter graviores usque
fidei difficultates, ad Concilii Vaticani Secundi renovationem in tuto
conlocandam.
Nos autem, qui viginti quinque abhinc annos Episcopatum Nostrum eidem
caelesti Reginae devovimus notissimis iam verbis: — Totus Tuus — atque praecipua
ipsius nominis littera, impensa nimirum opera semper ac vi honorem Mariae ac
studium doctrinae eius exemplique sumus prosecuti et sedulo tutati. Haud ergo
alio adfectu prospicimus coniunctum illum Conventum marialem mense Septembri,
unde videlicet copiosos in universam Ecclesiam religionis fructus emanare
cupimus. Quoproinde quadam participatione Nostra ac veluti praesenti
testificatione maior nitor clariorque decor accedat utrumque ad Congressum, pro
gravitate ipsius rei hisce Nostris Litteris te, Venerabilis Frater Noster,
constituimus — Missum Extraordinarium Nostrum — a die sexto decimo ad
duodevicesimum mensis Septembris, apud memoratam duplicem Congressionem. Tunc
igitur celebritatibus et coetibus Nostram gerens Personam ipse praesidebis.
Quasi effectus sic os Nostrum tu ipse universis, qui studiosi peregrinique
pii illuc confluxerint, Nostra vota hortamentaque significabis ut Sancta Maria
Deipara Virgo, Mater Ecclesiae, per quam ad Iesum eiusque ad fontes salutis
appropinquamus, in sacris tunc sollemnibus plena fide ac mente devota honoretur,
post Congressum vero per orbem terrarum diligentius et constantius praedicetur.
Praeterea admovebis potissimum vota et preces accendes et cum Maria et per
Mariam optata populorum fraternitas foveatur utque omnes, qui christiano nomine
decorantur, se filios Mariae agnoscentes in Ecclesia diligenda Matre connectant
inter se studia unitatis et vincula.
Haec tandem ex imo pectore ominati tibi, Venerabilis Frater Noster,
Archiepiscopo Panormitano, atque Antistitibus et sacerdotibus, religiosis et
fidelibus Melitensibus, ceterisque omnibus qui ad Marianum et Mariologicum
Congressum cunctis de nationibus in perdilectam illam Insulam pervenerint,
Apostolicam Benedictionem pignus supernorum munerum, necessariorum quidem ad
traditam per plura saecula fidem integre conservandam recteque propagandam,
amantissimi profecto elargimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Augusti, in Pervigilio Assumptionis
Beatae Mariae Virginis, anno Domini MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri V.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
|