 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA OCTAVIO
ANTONIO S.R.E.
CARDINALI BERAS ROJAS
ARCHIEPISCOPO SANCTI
DOMINICI
Venerabili Fratri Nostro Octavio Antonio S. R. E. Cardinali Beras
Rojas Archiepiscopo olim Sancti Dominici
Adest, venerabilis frater noster, sacerdotii tui quinquagesimus anniversarius
dies, quasi meta unde confecti itineris clarus et laetus visus; namque fieri non
potest quin illud quasi novae et divinae condicionis initium et exinde facti
gradus memoriam tuam redundanti dulcedine quodammodo defatigent. Cuius
dulcedinis causae duae: altera immensus Christi amor, qui tibi vocato
ministerium delegavit redemptionis divitias quam largissime distribuendi;
altera, ipsa vitae tuae ratio, qua ostendisti, nec sane per breve tempus, sed
per quinquaginta annos, longissimum aevi hominis spatium, fortiter, fideliter,
sapienter eodem te esse optime functum. Nihil enim, quod illud postulabat,
praetermisisti: non verbi praedicationem, non sacramentorum administrationem,
non curam gregis multiplicem, non opera, non incepta. Ex quibus, ne tempore
deficiamur omnia recensentes, quaedam commemorare satis ducimus esse: opus
vocationum ecclesiasticarum, cleri formationem perennem, exstructa seminaria
dioecesana et paroecialia templa et sacella et ephebea catholica et sedes
egentibus adiuvandis; dein apparatos Conventus Eucharisticos et Mariales,
institutam Conferentiam Episcopalem, cui multa triennia praefuisti: quae omnia
in animis insident eorum, quorum vel egisti curam vel admirationem excitavisti,
imprimis fidelium archidioecesis Sancti Dominici. Quantamque his rebus gestis
tibi pepereris laudem, ex eo patet, quod primus Reipublicae Dominicanae ad
cardinalis dignitatem es evectus, aliaque non pauca munera obiisti permagni
momenti, praesertim in Episcopatu Latino Americano; sed ex eo potissimum, quod
locum obtines principem in Ecclesia Dominicana, maximo habitus in honore, qui eo
magis profecto tibi debetur, quod fuisti quondam unicus omnium catholicorum
istius nationis Pastor. Habes igitur, Venerabilis Frater Noster, cur Domino
plurimas persolvas gratias ob datum auxilium, quo omnia, sine quo nihil possumus
secundum Domini Iesu Christi monitum. Ceterum Nobis quoque causa est, cur in
Deum grati simus, cum et eius sanctae Domui fueris decori et Summorum Pontificum
indefatigatus et dignissimus adiutor. Quid denique tibi, sincerissime probato,
ominemur, nisi ut diu adhuc Ecclesiae inservias per exercitas virtutes et maxime
per precationes, quandoquidem, abdicato pastorali ministerio, maior est data
opportunitas cum Deo et ardentius colloquendi et secretius habitandi?
Quae a Deo petimus ut concedat, et gaudii tui ex pectore participes,
Benedictione Apostolica, manifestissimo benevolentiae Nostrae signo, te
confirmamus; quam communicari volumus etiam cum Episcopis, sacerdotibus,
religiosis viris et mulieribus, fidelibus Sancti Dominici, cumque omnibus quos
amas, qui te amant.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Iulii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus
Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
|