 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD ROGERUM S.R.E.
CARDINALEM ETCHEGARAY ARCHIEPISCOPUM
MASSILIENSEM
Venerabili Fratri Nostro Rogero S. R. E. Cardinali Etchegaray
Archiepiscopo Massiliensi
Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem
Congensis Ecclesia, quam tres ante annos iter pastorale conficientes per
Africae regiones visitavimus, Nostrum amorem et studium significaturi, die
XXVIII proximi mensis Augusti centum celebrabit annos, ex quo Natio illa
evangelizari coepit. Hoc eventu Nos vehementissime laetamur, quandoquidem nullam
cuiquam genti maiorem gratiam concedit Deus, quam evangelizationem, unde homines
ad salutem vocantur, nullumque maius catholicae Ecclesiae gaudium, quia per
evangelii praedicationem eius Matris universalis natura perficitur et
manifestior apparet in dies, et Christi votum et iussus adducitur ad effectum:
“Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae”. Ceterum spem
concipimus ex his celebrationibus ampliorem christiani nominis propagationem
esse futuram, cum Congensis catholica communitas vere sit granum sinapis iam in
arborem crescens et fermentum immensam illam continentem fermentans. Hinc ipsi
Congenses Episcopi diligentissimam impenderunt operam ut hunc eventum agendum
optime praepararent, tum fideles ad precationes et ad conversionem adhortantes,
tum catechetica institutione erudientes, tum potissimum eidem eventui
celebrationem praeponentes Conventus Eucharistici nationalis, qui proximo mense
Augusto fiet, triduo 24-27. Quod consilium quantam sit utilitatem allaturum
facile intellegitur: est enim Eucharistia sacramentum ex quo principes
christianae virtutes, fides, spes, caritas quasi ex suo fonte hauriuntur,
ceterae aluntur et roborantur; quo quisque Christi fidelis sentit se unum esse
eorum, qui de uno pane participantes, unum etiam efficiunt corpus et vinculo
obligantur arctissimo equidem cum fratribus fidei, arcto etiam eum omnibus
hominibus, cum horum iure pleno sit Christus caput et rex. Est igitur
Eucharistia Ecclesiae fulcrum, fundamentum; est insuper imago aeterni illius
convivii, ad quod destinati sumus, quod ardenter suspiramus, in quo ipse Dominus
noster faciet nos discumbere et transiens ministrabit nobis. Denique ab
Eucharistia pax, concordia, mutuum auxilium, his praesertim temporibus, cum
periculum est ne multiplicatae cupiditates, nimius rerum externarum amor,
depravati animorum sensus, obscurato et offuso caelorum lumine, hominem et ipsam
humanam societatem dissolvant.
Ob eam causam expedit ut hae celebrationes, quae peropportune conficientur
Brazzapoli, in urbe Reipublicae Popularis Congensis principe, maximo decorentur
honore. Cum autem per Nos id fieri non possit aliis distentos Ecclesiae negotiis
quae, etsi optantes, non sinunt statuimus te, Venerabilis Frater Noster, Legatum
Nostrum eligere et renuntiare, qui et in Eucharistico Conventu et in
celebratione centesimi anni ex quo Civitas Congensis est evangelizata, Nostram
veluti geras Personam Nostrorumque optatorum et hortationum sis interpres et
nuntius. Cum vero cognitas habeamus praeclaras sive animi sive mentis dotes tuas,
non dubitamus, quin legationis officio ita sis functurus, ut ea, quae his
religiosis inceptis sunt proposita, Dei adiuvante gratia, reapse efficiantur.
Deum igitur deprecantes, Ut ex his sollemnibus cuncta Congensis gens
uberrimos capiat spiritales fructus, tibi, Venerabilis Frater Noster, sacrorum
Antistitibus, Magistratibus, Clero, religiosis sodalibus et universo populo Dei,
haec sancta participaturis, Benedictionem Apostolicam, dilectionis et
benevolentiae Nostrae testem, libenter impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XXI mensis Iulii, anno MCMLXXXIII,
Pontificatus Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
|