 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA CAROLO S.R.E. CARDINALI CONFALONIERI, EPISCOPO TIT.
OSTIENSI ET PRAENESTINO, SACRI COLLEGII DECANO
Venerabili Fratri Nostro Carolo S.R.E. Cardinali Confalonieri
Sacri Collegii Decano
Die XXV ipsius mensis Iulii, nonaginta anni vitae tuae complebuntur, quasi
fluvius praeteriens largissimus: manipulus annorum sane venerabilis, qui te
longaevis Patriarchis quodammodo assimulant. Atque, ut mens humana ultro ac
libenter ad illa hominum primordia remeat, sic animus tuus, meta illa
propinquante, avide ad initia vitae redibit, laetitia perfusus. Quin, multi illa
die, simul affectu, simul acti veneratione erga te, Personam tuam Venerabilis
Frater Noster, adibunt, quae pectus prae gaudio premunt tibi declaraturi, ob hoc
maxime laeti, quod Deus benigno consilio vitam tuam longius produxerit atque
prorogaverit, idque supplicantes, ut in posterum quoque tempus pari benignitate
ad te, fidelem servum, respiciat.
In his autem, Venerabilis Frater Noster, qui te sancte colunt, et Nos annumera:
Qui iam pridem acta tua et perspecta habuimus, et magni fecimus, maxime post
adeptum Pontificatum. Quare et laetamur una tecum, et cum bonis omnibus
gaudemus.
Qui vero sint in hoc sollemni die tuo animi Nostri sensus, ex his, quae
proferimus de libro vitae, seu sacrarum Scripturarum, locis collige, in quem
saecula, antiquae sapientiae tantum contulerunt. Legimus ergo in illis, praeter
alia multa, nonnulla quae simul in te cadunt, Venerabilis Frater Noster, simul
etiam in Nos. In te quam apte cadit illa vox: “Exsultatio iuvenum fortitudo eorum, et
dignitas senum canities”. Tu quoque exsultasti iuvenis: in tua pueritia,
videlicet, quae est alba vitae; in adulescentia, seu in iucundo atque redolente
vitae tuae vere. Nunc autem in hac provectiore aetate inest canitiei tuae
dignitas summa et auctoritas: illam, dicimus, quae ab una virtute et egregia
prudentia manat; et ab officiis atque muneribus nascitur, quae tuitus es olim
Pastor Aquilanus atque sollers in Romana Curia Dicasterii Praefectus; et ab
magno rerum usu fluit, qui ad tuta semper consilia inclinat; et Purpura denique
profěciscitur, quam tot iam lustra splendore vitae collustras.
Est autem apta Nobis ceterisque omnibus qui in hac celebritate tua tibi
circumfunduntur, alia sacrarum Litterarum pulcherrima sententia: “Coram cano
capite consurge et honora personam senis”, quam toto affectu tenemus.
Oblatam autem facultatem non omittimus, Venerabilis Frater Noster, iustas
tibi gratias agendi ob labores, quos longos et assiduos in Dei gloriam
animorumque utilitatem obiisti: eo enim semper curae tuae, sollicitudines,
studia respexerunt, unde caelesti Patri honor, hominibus maius commodum
oreretur.
Quod si, auctore Cicerone, venerandae Latinitatis Magistro, “bene factorum
recordatio iucundissima est”, iam tua talis erit, utpote cuius vita longior et
integra.
Ceterum, Benedictio Nostra Apostolica, quam iis omnibus etiam impertimus, qui
te amant, quos diligis, gaudia tua augeat, quasi florem flori nectens.
Ex Arce Gandulfi, die XIX mensis Iulii, anno MDCCCCLXXXIII, Pontificatus
Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
|