 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
SILVIO
S.R.E. CARDINALI ODDI SACRAE CONGREGATIONIS PRO CLERICIS PRAEFECTO
Venerabili Fratri Nostro Silvio S.R.E. Cardinali Oddi Sacrae
Congregationis pro Clericis Praefecto
Die XXI mensis maii, hoc anno, magni eventus anniversaria memoria continget,
cum tibi, Venerabilis Frater Noster, X expleta exibunt lustra a suscepto
sacerdotio. Hanc diem, quam faustam omnino oriri tibi percupimus, exornatiorem
facere volumus hasce per Litteras quae omina atque optima vota Nostra tibi
proferunt.
Novimus diuturna a te hactenus ecclesiastici ministerii emensa spatia
exstitisse ardentis fidei studio impleta, adsiduae diligentiae, rectae
vigilisque conscientiae. Animum referimus singillatim ad temporis adiuncta cum
operam navasti Legationibus Pontificiis Teherani, Beryti, Cairi, Hierosolymis et
Lutetiae Parisiorum. Deinde, postquam aliquot per annos munus explevisti
Consiliarii in Secretaria Status atque negotiorum Curatoris Singiduni,
Archiepiscopus titulo Mesembrianus es constitutus atque Summi Pontificis Legatus
apud Palaestinenses populos prius, ad Aegyptiacam gentem postea, ac demum apud
Belgarum nationem. Quae munera et officia dum conficeres, specimen semper
dedisti solidae pietatis sacerdotalis, indefatigabilis industriae apostolicae
atque sollertiae in vinea Domini administranda. Hac aliisque de causis, in
sacrum Cardinalium Collegium es cooptatus, atque sic perrexisti terrestria
diligenter attendere, ut caelestia sitienter appeteres; ita terrenis muneribus
et officiis satisfacere, ut veritates et res omnes supernas illis anteponeres.
Merito insuper nunc recolere volumus te IV iam annos sacrae Congregationis
pro Clericis praefectum agere. Placet ergo apostolicam actuositatem tuam his
Litteris apte celebrare, una cum iis omnibus qui te spectatum Ecclesiae
ministrum circumstabunt in L sacerdotii tui die natali. Atque, oblata hac
occasione, enixe Deum rogamus, ut propitiationis suae dona large tibi concedat,
una cum spiritualis solacii et iucunditatis abundantia. Adsit tibi iugiter beata
Virgo Maria, Mater Ecclesiae, omnis sanctitatis locupletissimus thesaurus.
Ceterum, caritatis, qua tecum devincimur, pignus atque caelestium munerum,
quae tibi hac in singulari vitae tuae celebritate optamus, auspex sit Apostolica
Benedictio quam tibi, Venerabilis Frater Noster, iisque omnibus quos diligis
quique te diligunt volentes largimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Maii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus
Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
|