 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA GEORGIO ABLEWICZ,
EPISCOPO TARNOVIENSI, IOANNI PASZTOR,
EPISCOPO NITRIENSI, ET IOSEPHO CSERHATI,
EPISCOPO QUINQUE ECCLESIENSI
Venerabilibus Fratribus Georgio Ablewicz, Episcopo Tarnoviensi,
Ioanni Pasztor, Episcopo Nitriensi, et Iosepho Cserhati, Episcopo Quinque
Ecclesiensi.
Quod iam antiqui senserunt sapientes, nullum hominum sibi uni nasci, verum
etiam proximis, hoc sane rectius affirmandum de Sanctis, cum sint a Deo missi ut
hanc naturae legem evangelica veritate firmatam summa et perfectissima ratione
impleant ac proinde, quasi lumina, ceteris viam indicent et collustrent. Ex his
autem non pauci magnum habuerunt in suis civitatibus momentum, vel quia eas
Christo genuerunt, vel quia variis modis in eis operae suae vestigia posuere. In
quorum numerum profecto est adscribendus Andreas Zoerardus, quem Poloniae,
Cecoslovachiae et Hungariae gentes sibi notum cum admiratione et pio cultu adhuc
venerantur.
Nonum hoc anno saeculum expletur, ex quo is est sanctus adprobatus, et
opportunis sollemnibus hic eventus proximo mense Iulio commemorabitur; quem Nos
laeto animo his Litteris nobilitamus, publice talem virum mentibus christianorum
proponentes utpote de Ecclesia deque civili societate optime meritum. Hoc
facientes exemplum sequimur Decessoris Nostri Gregorii VII qui anno MLXXXIII,
rogante Hungarorum rege Vladislao, cultum Andreae Zoerardi probavit: quod
consultum in Hungarica Synodo est nuntiatum praesente Summi Pontificis Legato.
Zoerardus in Polonia humili agricolarum genere ortus anno ferme DCCCCLXXX,
vocatus a Deo in solitudinem ubi posset intentius eius auscultare voci pro
verbis Oseae prophetae: “Ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius”, in
oppido Tropie tunc in finibus dioecesis Cracoviensis posito eremum condidit
exeunte saeculo X et XI ineunte; eoque sub anno MXXII relicto monasterium bene
dictinum Sancti Hippolyti in monte Zobor in Slovachia ingressus, religionis
sumpto nomine Andrea, ibi vitam monasticam degit. Deinde plus quadraginta annos
natus, consentiente monasterii abbate Philippo, in specum se abdidit apud Skalka
ad ripam fluminis Wag, et vitam eremiticam redintegravit, quam iam erat in
Polonia expertus. Tantae fuit paenitentiae, ut die materiam caederet, noctes in
precationibus pervigilaret in trunco iacens quercino spinis et aculeis
circumsaepto ne sommo opprimeretur; per quadragesimam cotidie una nuce
acquiesceret, unde saepe concidit fame. In eius corpore, post mortem, cilicium
est inventum ferrea factum catena, quae alte in eius carnes erat defixa. Diem
supremum obiit circiter annum MXXXIIII et Nitriae in basilica Sancti Emmerani
sepultus; multaque illic a supplicibus obtenta miracula eius sanctitatem palam
ostenderunt
Sanctus Andreas Zoerardus fuit vir totus Deo deditus. Et in hunc ipsum annum
Iubilaei extraordinarii peractae humanae redemptionis incidente nongentesimo die
anniversario ratae eius sanctitatis, placet Nobis animadvertere eum omnino
effecisse monitum “Aperite Portas Redemptori”, unde initium capiunt Litterae
Apostolicae, quibus maximum illum eventum in christianorum memoriam voluimus
revocare. Portas etenim suas Christo patefecit, et constanter per imitationem
est illud consequi nisus, quod est omnium Sanctorum propositum quodque Apostolus
Paulus de se affirmavit: “Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus”;
sed praeter hoc, nationum etiam quas supra diximus portas aperuit Redemptori,
plus equidem precibus, mystica exercitatione, incommodorum patientia, manuum
labore, quam verbis. Hoc efficacissimo modo simul fuit Christi nuntius, simul in
proximum beneficiorum auctor; hoc, christianae religionis posita in iis
regionibus fundamenta firmavit et socialis civilisque cultus semina sevit. Quem
cultum, e christiana et Romana natum radice, ceterae Europae communem, ad gentes
Slavas traduxit; itemque, operam Sanctorum Cyrilli et Methodii persecutus, has
et mutue et cum tota Europa, cultu earundem et ingenio communicato, arctius
coniunxit. Quapropter et ipse contulit ad novam Europam constituendam, cum
Sancto Benedicto cumque his Slavorum apostolis quodam modo huius laudis
particeps.
Haec Sancti Andreae Zoerardi merita in lucem protulerunt millesimi anni, es
quo Polonia est ad Christum conversa, celebrationes anno MDCCCCLXVI in oppido
Tropie actae. Nos, qui iis interfuimus cum essemus Archiepiscopus Metropolita
Cracoviensis, orationem habuimus, in qua eadem merita denuntiavimus; diximus
enim, Ut summatim colligamus, Sanctum Andream Zoerardum et vita et precationibus
et ascesi et operibus pro fratribus exanclatis unam fuisse ex stirpibus, unde
orta esset vis mille annorum christianae religionis in Polonia.
Ob arctissimum cum dioecesi vinculo ubi initium fecit vitae eremiticae et ubi
sedes est princeps eius cultus, quandoquidem ibi servantur eius reliquiae et
eremus atque sanctuarium ei dicatum extollitur, Sanctus Andreas Zoerardus est
cum Sancto Benedicto martyre, qui eius fuit discipulus, dioecesis Tarnoviensis
Patronus secundarius electus. In ea autem ecclesia Iubilaei extraordinarii
indulgentias possunt fideles lucrari. Pariter, similium ligaminum causa, iidem
Sancti dioecesis Nitriensis Patroni principales sunt constituti et in magno apud
populum sunt honore.
Denique Sanctum Andream Zoerardum exeunte saeculo XIX renuntiatum esse
Patronum iuventutis Slovachiae, eius famae et venerationis est singulare signum.
Ex celebrationibus quae agentur clarius etiam patebit Sanctum Andream
Zoerardum post novem saecula ex quo sanctorum accepit honores in animis et
dilectione vivere Polonorum, Slovachorum, Bohemorum et Hungarorum, qui maxime
omnium beneficio eius sanctitatis sunt affecti; sed nihilo minus eiusmodi eum
fuisse, qui possit totum populum christianum multa docere. Ante omnia suo
externarum rerum contemptu homines nostrae aetatis, ita ad voluptates et ad
fluxa terrarum bona proclives, monet Deum esse unum Bonum, Summum Bonum, toto
corde, tota anima, totis viribus quaerendum, nosque hic peregrinos, quia “non
habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus”; deinde oportere
proximo deservire, non solis operibus externae caritatis, sed etiam Evangelium
testificando, secundum illa Domini nostri Iesu Christi verba, omnibus dicta
discipulis: “Vos estis sal terrae . . . Vos estis lux mundi . . . Sicut luceat lux vestra coram hominibus, ut videant
vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est”. Vita et
exemplum Sancti Andreae Zoerardi valent in omnes; sed imprimis in eos qui se in
secessu religionis Deo consecraverunt. Hi ab eo discere debent se solitudine non
disiungi a corpore totus Ecclesiae, sed potius suis precibus, sua paenitentia,
suis virtutibus, suo in Deum amore, se membra eius Corporis Mystici talia esse
debere, unde sanior et vividior fluat sanguis pro omnium membrorum bona
valetudine.
Ex animo igitur, Venerabiles Fratres, vobiscum sociari cupimus in
sollemnitatibus agendis novies centesimi anni, ex quo Andreas Zoerardus est
Sanctus ab Ecclesia habitus, et vobiscum gaudere quod tantum virum olim istis
regionibus dedit Deus catholicae fidei testem, nunc autem in caelis Patronum. Et
fore confisi ut ex his sollemnibus habeat populus Dei unde hauriat pro morum
suorum disciplina, Vobis, Vestris adiutoribus, sacerdotibus, religiosis et
fidelibus omnibus Vestrae curae commissis, Benedictionem Apostolicam amantissime
impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Aprilis, anno MCMLXXXIII,
Pontificatus Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
|