 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD
UNIVERSOS ECCLESIAE SACERDOTES
ADVENIENTE FERIA V IN CENA DOMINI
Dilecti Fratres in sacerdotio Christi!
1. Mentem ad Vos convertere cupimus in exordio Anni Sacri memoriae
Redemptionis peractae dicati simulque Anni Iubilaei extraordinarii, qui sive
Romae sive in universa Ecclesia die XXV mensis Martii est apertus. Quod hic dies,
sollemnitas Annuntiationis Domini simulque Incarnationis eius, est delectus,
peculiarem habet vim ac significationem. Etenim mysterium Redemptionis initium
cepit, cum Verbum in utero Virginis Nazarethanae virtute Spiritus Sancti caro
est factum, atque in paschali eventu per Salvatoris mortem et resurrectionem ad
fastigium pervenit. Ab illis profecto diebus annum Iubilaeum fluere volumus,
exoptantes ut ad mysterium Redemptionis hoc ipso anno in vita Ecclesiae
speciali ratione attendatur idque fructuosum evadat. Probe quidem novimus
id semper praesens adesse et edere fructus, id semper Populum Dei in terra
peregrinantem veluti comitari, eius pervadere animos interiusque formare. Tamen
vetere in traditione est positum ut ad spatia L annorum mens in hac
peregrinatione referatur. Hanc profecto traditionem fideliter volumus servare,
sperantes simul in ea ipsa partem contineri mysterii temporis, a Deo statuti:
hoc est kairós, in quo dispensatio salutis perficitur.
Nunc vero, in exordio novi huius Anni Redemptionis et Iubilaei extraordinarii,
post paucos dies quam eius est factum initium, iam Feria V in Cena Domini hoc
anno MCMLXXXIII occurrit. Ea in memoriam revocat — quemadmodum scimus — diem,
quo Christus sacerdotium ministeriale una cum Eucharistia instituit. Illud
institutum est pro Eucharistia ideoque pro Ecclesia, quae, ut communitas Populi
Dei, per Eucharistiam formatur. Quod quidem sacerdotium — ministeriale et
hierarchicum — nosmet participamus. Die ordinationis id accepimus ope ministerii
Episcopi, qui in unumquemque nostrum sacramentum, inchoatum in Apostolis,
in Cena novissima, in Cenaculo, Feria V, inchoatum, transfudit. Itaque, licet
diversa sint tempora, quibus ordinationem suscepimus, tamen Feria V Hebdomadae
Sanctae singulis annis est dies natalis sacerdotii nostri ministerialis. Hoc
sacro die unusquisque nostrum, ut sacerdotum Novi Testamenti, natus est in
sacerdotio Apostolorum. Unusquisque nostrum natus est in revelatione unici et aeterni sacerdotii Iesu
Christi ipsius. Haec enim revelatio facta est in Cenaculo, ob Feriam V
memorabili, ante Passionem in Golgotha. Eo ipso loco Christus mysterii sui
paschalis initia posuit: id “aperuit”; reseravit quidem, Eucharistia et
Sacerdotio quasi clavi usus.
Hac de causa nos “ministri Novi Testamenti” (Cfr. 2 Cor. 3, 6), Feria
V Hebdomadae Sanctae congregamur in unum cum Episcopis in cathedralia
templa Ecclesiarum nostrarum, congregamur coram Christo, unico et aeterno
fonte sacerdotii nostri. Qua in coniunctione, quae fit hac Feria V, Eum
invenimus atque insimul per Ipsum, cum Ipso et in Ipso nosmet ipsos
invenimus. Benedictus Deus Pater, Filius et Spiritus Sanctus propter gratiam huiusmodi
coniunctionis.
2. Hoc igitur magni ponderis tempore denuo Annum memoriae Redemptionis dicatum
et Iubilaeum extraordinarium cupimus annuntiare. Cupimus annuntiare id imprimis
vobis et coram vobis, venerandi ac dilecti Fratres in sacerdotio Christi:
volumusque vobiscum saltem breviter de eius significatione meditari. Hoc enim
Iubilaeum ad nos ut sacerdotes Novi Testamenti pertinet peculiarem in modum.
Quodsi omnibus credentibus, Ecclesiae filiis et filiabus, eo hortatio
declaratur ut, luce mysterii Redemptionis affulgente, vitam et vocationem
suam iterum inspiciant, haec hortatio nobis etiam maiore cum vehementia, ut ita
dicamus, adhibetur. Itaque Annus Sacer Redemptionis et Iubilaeum extraordinarium
monent ut sacerdotium nostrum ministeriale denuo illa ratione consideremus, qua
id Christus in mysterium Redemptionis inseruit.
“Iam non dicam vos servos . . ., vos autem dixi amicos” (Io. 15, 15).
In ipso Cenaculo haec verba sunt prolata, in ipsis adiunctis temporis, quo
Eucharistia et sacerdotium ministeriale sunt instituta. Christus Apostolis et
cunctis, qui ab illis quasi hereditate accipiunt sacerdotium ordinatione
collatum, significavit eos ob hanc vocationem et per hoc ministerium fieri
debere amicos suos — amicos illius mysterii, quod ipse perfecit. Esse sacerdotem
idem valet ac singulari amicitiae necessitudine coniungi cum mysterio Christi,
cum mysterio Redemptionis, in quo ille “carnem suam dat pro mundi vita” (Ibid.
6, 51). Nobis, qui cotidie Eucharistiam celebramus, salutiferum sacramentum
Corporis et Sanguinis, oportet sit intimus usus cum mysterio, unde hoc
sacramentum sumpsit initium. Sacerdotium ministeriale quid sit ostenditur unice
et simpliciter, quatenus huius mysterii divini ratio habetur - ac tantummodo hac
habita ratione ad effectum adducitur.
In intima conscientia nostra ut sacerdotum, propter id ipsum, quod
unusquisque nostrum tempore Ordinationis est factus, sumus “amici”: sumus
testes singulariter propinqui Amori illi, qui Redemptione manifestatur. Hic
ostensus est, “in principio”, creatione atque una cum peccato hominis semper
manifestatur redemptione. “Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui
credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam” (Ibid. 3, 16).
En definitio Amoris, prout redemptionem significat; en mysterium Redemptionis,
quatenus amore definitur. Unigenitus Filius hunc amorem a Padre accipit et, in
mundum inferens, tribuit Patri. Unigenitus Filius vi huius amoris dat se ipsum
pro mundi salute: pro vita aeterna cuiusque hominis, fratris sui et sororis suae.
Nos ergo sacerdotes, ministri Eucharistiae, sumus “amici”: singulari
necessitudine hunc Amorem redimentem contingimus, quo Filius Unigenitus mundum
est prosecutus — et continenter prosequitur. Quodsi hoc nobis sanctum inicit
timorem, tamen oportet fateamur mysterium illius amoris redimentis una cum
Eucharistia quodammodo in manibus nostris versari; cotidie in ore esse nostro;
firmiter contineri in vocatione nostra et ministerio nostro.
O quam intime unusquisque id quod est ut sacerdos, efficitur ope mysterii
Redemptionis! De hoc ipso nos edocet liturgia Feriae V in Cena Domini. De hoc
ipso oportet per Annum Iubilaeum meditemur. In hoc ipso vertere debet personalis
renovatio nostra interior, siquidem Annus Iubilaeus ab Ecclesia intellegitur
esse tempus renovationis spiritualis omnibus peragendae. Si autem ministri huius
renovationis esse debemus pro aliis, pro fratribus et sororibus nostris in
vocatione christiana, nos ipsi eiusdem renovationis esse testes debemus et
nuntii coram nobismet ipsis. Annus enim Sacer Redemptionis est Annus
renovationis in vocatione sacerdotali.
Hanc interiorem renovationem in sancta vocatione nostra perficientes,
validius et efficacius poterimus praedicare “annum Domini acceptum” (Luc.
4, 19; cfr. Is. 61, 2). Re quiedem vera mysterium Redemptionis non est
abstracta notio theologica, sed realitas perennis, per quam Deus hominem
in Christi aeterno amore complectitur — homo vero hunc amorem agnoscit, eo
ducitur atque perfunditur, eo interius transformatur, eo fit “nova creatura” (2
Cor. 5, 17); hoc modo iterum generatus amore, qui ei in Iesu Christo est
revelatus, mentisque oculos ad Deum attollens, cum Psalte profitetur: Copiosa
apud eum redemptio (Ps. 130 (129), 7).
Anno Iubilaeo volvente huiusmodi professio peculiari cum vi e corde totius
Ecclesiae erumpat oportet. Quod quidem, dilecti Fratres, fiat necesse est
testimonio vestro vestroque ministerio sacerdotali.
3. Redemptio arctissime cum culparum remissione coniungitur. Deus nos in Iesu
Christo redemit, quia in Iesu Christo nobis peccata dimisit; Deus nos in Christo
“novam creaturam” fecit, quia in eo nobis est gratificatus de venia.
Deus in Christo mundum sibi reconciliavit (Cfr. 2 Cor. 5, 19).
Quoniam ergo eum sibi in Iesu Christo, ut primogenito omnis creaturae (Cfr.
Col. 1, 15), reconciliavit, coniunctio hominis cum Deo est
irrevocabiliter firmata. Quae quidem coniunctio, quam “primus Adam” olim
passus est in se ipso toti familiae humanae auferri, a nullo adimi potest
hominum generi, ex quo hoc in Christo, “altero Adam”, fundatum est et solidatum. Quam ob rem humanum genus in Iesu Christo indesinenter fit
“nova creatura”.
Talis vero efficitur, quia in Ipso et per Ipsum gratia remissionis peccatorum
respectu cuiusvis hominis manet inexhausta: Copiosa apud eum redemptio!
Anno Iubilaeo, dilecti Fratres, oportet singularem in modum conscii simus nos
huic reconciliationi cum Deo debere inservire, quae semel in perpetuum in
Iesu Christo est effecta. Nos servi et ministri huius sumus sacramenti, in quo
Redemptio manifestatur et perficitur ut venia, ut remissio peccatorum.
O quam significanter accidit ut Christus post resurrectionem iterum in Cenaculum
illud ingrederetur, ubi Feria V hebdomadae Passionis Apostolis, una cum
Eucharistia, sacramentum tradidit sacerdotii ministerialis, ac tunc diceret ad
eos: “Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis;
quorum retinueritis, retenta sunt” (Io. 20, 22 s.).
Quemadmodum primum iis facultatem dedit Eucharistiam celebrandi, id est suum
sacrificium paschale modo sacramentali renovandi, sic iterum iis dedit
facultatem peccata remittendi.
Hoc incessanter ante oculos vestros obversetur, cum per Annum Iubilaeum
meditando cogitabitis sacerdotium vestrum ministeriale in mysterium Redemptionis
Christi esse insertum. Etenim Iubilaeum peculiare est tempus, quo Ecclesia
secundum pervetustam traditionem in tota communitate Populi Dei conscientiam
Redemptionis exacuit, eo quod remissionem et veniam peccatorum singularem in
modum reddit impensam; hanc ipsam dicimus remissionem et veniam, quarum nos
sacerdotes Novi Testamenti facti sumus, post Apostolos, ministri legitimi.
Propter remissionem peccatorum, quae in Sacramento Paenitentiae conceditur,
quotquot, ministerio nostro sacerdotali usi, hoc Sacramentum suscipiunt, etiam
abundantiora haurire valent munera benignitatis, quae in Redemptione Christi
continentur, accipientes remissionem poenarum temporalium, quae,
peccatorum remissione impetrata, in vita terrena aut futura adhuc sunt luendae.
Ecclesia credit unamquamque remissionem a Redemptione, per Christum peractam,
manare; simul vero ea etiam credit ac sperat Christum ipsum in remissione
peccatorum poenarumque temporalium mediationem Corporis Mystici sui accipere.
Quoniam mysterium Communionis Sanctorum, in mysterio Corporis Christi
Mystici innixum, quod est Ecclesia, panditur respectu habito aeternitatis,
Ecclesia Anno Iubilaeo volvente peculiari cum fiducia hoc Mysterium intuetur.
Ecclesia nunc cum maxime utilitatem percipere vult e meritis Beatissimae
Virginis Mariae, Martyrum et Sanctorum, necnon ex illorum intercessione, quo
etiam praesentiorem reddat Redemptionem, a Christo peractam, quoad omnes eius
effectus et fructus salvificos. Hoc sane modo alta significatio evangelica
patefit usus Indulgentiarum, cum Anno Iubilaeo conexi, quatenus bonum, ab
immolatione redemptrice Christi in omnes generationes Martyrum et Sanctorum
Ecclesiae, ab initio ad nostra usque tempora, profectum, iterum in animis
hominum nostrae aetatis fructificat per gratiam remissionis peccatorum et
effectuum peccati.
Dilecti nobis Fratres in sacerdotio Christi! Per Annum Iubilaeum estote
peculiari ratione magistri veritatis Dei, quod attinet ad veniam et
remissionem; veritatis dicimus, qualis ab Ecclesia constanter docetur. Hanc
veritatem cum tota eius ubertate et copia spirituali proponite; ad hanc
aperiendam exquirite vias in animis et conscientiis hominum temporum nostrorum.
Praeter institutionem, per hunc Annum Sacrum esse studete, modo singulariter
oflicioso et magnanimo, ministri Sacramenti Paenitentiae, quo filii et
filiae Ecclesiae remissionem peccatorum accipiant. Id agite ut in ministerio
confessiones audiendi sacerdotium ministeriale, quemadmodum est pernecessarium,
ostendatur et comprobetur, cuius rei exempla tot sancti Sacerdotes et Pastores
animarum in Ecclesiae historia ad haec usque tempora praebuerunt. Labor autem
in hoc sacro ministerio sustinendus vos adiuvet quo altius intellegatis quam
penitus in mysterium Redemptionis Christi, per crucem et resurrectionem,
sacerdotium ministeriale uniuscuiusque nostrum sit insertum.
4. Verbis, quae scribimus, peculiarem in modum vobis renuntiare volumus
Iubilaeum Anni Sacri Redemptionis. Ut notum est e documentis iam editis,
Iubilaeum celebrandum est Romae simul et in universa Ecclesia, a die XXV mensis
Martii anno MCMLXXXIII usque ad sollemnitatem Paschae anni subsequentis. Quo fit
ut peculiaris gratia Anni Redemptionis committatur omnibus Fratribus
nostris in Episcopatu, ut Pastoribus Ecclesiarum localium in universali
communitate Ecclesiae Catholicae. Simul vero eadem gratia Iubilaei
extraordinarii etiam vobis, dilecti Fratres in sacerdotio Christi, concreditur.
Vos enim, cum Episcopis vestris coniuncti, estis pastores paroeciarum
ceterarumque communitatum Populi Dei, quae in omnibus partibus sunt orbis
terrarum.
Re quidem vera Annus Sacer oportet in vitae usu celebretur in Ecclesia,
initio ducto ex ipsis hisce primariis communitatibus Populi Dei. Cuius rei
gratia libet hic quosdam locos depromptos de Litteris Apostolicis sub plumbo
datis, quibus Annus Iubilaeus est indictus, afferre. Illis hoc quod volumus,
aperte declaratur:
“Annus enim memoriae Redemptionis peractae dicatus — ita scripsimus — oportet
peculiarem notam in tota vita Ecclesiae imprimat ut Christiani in ipsa
conversatione, quam experiuntur, universas divitias in salute reconditas,
quae iis inde a baptismo praebetur, iterum detegant”. Etenim “eo quod
dispensatio sacramentalis Ecclesiae rursum detegitur et in vitae usu exercetur,
per quam gratia Dei in Christo ad singulos et ad communitatem dimanat, .
. . recondita significatio et arcana pulchritudo huiusce Anni quem Dominus nobis
largitur ut celebremus, apparebunt”.
Ad summam, Annus Iubilaeus “monitio esse debet ad paenitentiam et
conversionem faciendam”, pertinens videlicet “ad consequendam ita spiritualem
renovationem in singulis fidelibus et in familiis, in paroeciis et
dioecesibus, in religiosis communitatibus aliisque vitae christianae et
apostolatus sedibus”. Si huic hortationi magnanimiter obtemperabitur, quasi
quidam motus “ab imo” efficietur, qui, a paroeciis variisque communitatibus
initium capiens — quemadmodum nuper coram dilecto nostro Presbyterio Romano
diximus — novo vigore dioeceses refovebit atque hoc modo praestantem vim ad
universam Ecclesiam habebit. Ut hanc ipsam virtutem dynamicam ascendentem
secundaremus, in Litteris illis Apostolicis solum quasdam normas directorias
generales proposuimus, “Conferentiis Episcopalibus singularumque dioecesium
Praesulibus munus committentes statuendi incepta ac monita pastoralia magis
concreta, tum secundum cuiusque loci hominum mentem et mores, tum secundum
proposita anni MCML expleti a Christi morte et resurrectione”.
5. Hac de causa, dilecti Fratres, vos ex animo oramus ut de modo cogitetis,
quo Sacrum Iubilaeum Anni Redemptionis celebrari possit ac debeat in
singulis paroeciis et in ceteris communitatibus Populi Dei, apud quas
ministerium sacerdotale et pastorale obitis. Rogamus vos ut de modo cogitetis,
quo intra fines illarum communitatum celebrari possit ac debeat, unitate servata
cum Ecclesia locali et universali. Oramus vos ut mentes praecipue in illos
hominum ordines et coetus intendatis, de quibus in iisdem Litteris
Apostolicis expressis verbis fit mentio; cuius generis sunt Religiosi et
Religiosae clausurae legi obnoxii, aegroti, carceribus inclusi, senes aliique
aerumnis afflicti. Novimus enim continenter variisque modis verba Apostoli ad
effectum adduci: “Adimpleo ea, quae desunt passionum Christi, in carne mea pro
corpore eius, quod est Ecclesia”.
Utinam sic, hac annitente sollicitudine et sollertia pastorali,
Iubilaeum extraordinarium secundum verba Prophetae vere fiat “annus
placabilis Domino” pro unoquoque vestrum, dilecti Fratres, necnon pro omnibus,
quos Christus, Sacerdos et Pastor, ministerio vestro sacerdotali et pastorali
commisit.
Haec verba, Feriae V in Cena Domini, sacro diei anno MCMLXXXIII, destinata,
libenter accipite quasi nuntia amoris, quo cor nostrum inflammatur; atque etiam
pro eo qui scripsit, orate ne umquam ei ille amor desit, de quo Christus Dominus
ter Simonem Petrum interrogavit. Haec dum pulsant animum nostrum, vobis
universis Benedictionem Apostolicam impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Martii, Dominica in
Palmis de Passione Domini, anno MCMLXXXIII, Pontificatus nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
|