|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
IOSEPHO
S.R.E. CARDINALI HÖFFNER ARCHIEPISCOPO
COLONIENSI
Venerabili Fratri Nostro Iosepho S.R.E. Cardinali Höffner
Archiepiscopo Coloniensi
Idem ipse dies, Martii videlicet mensis XXV, non tantum revolvente anno
Mysterium rursus Incarnationis toti proponet ponderandum Ecclesiae, non solum
Redemptionis Iubilarem Annum hic Romae et omnem per orbem faustissime initiabit,
sed apud dilectissimam etiam carissimamque Nobis ecclesiam Suetiae communitatem
veluti novum aevum ac tempus luculenter praenuntiabit.
Simul enim hoc anno alterum iam feliciter completur saeculum, ex quo
Vicariatus Apostolicus Suetiae est provido sane consilio institutus, simul autem
XXX currit annus cum ipsa creata est Holmiensis dioecesis. Peropportune igitur
evenit ut in proxima Annuntiationis festivitate refectum iam nuper ornatumque
convenienter templum cathedrale sollemni ritu consecretur: primum nempe illa in
natione, gratum cunctis civium ordinibus, fructuosum Ecclesiae vitae populique
eis in locis prosperitati spirituali futurum.
Minime propterea fugit Nos quantam significationem ac vim aedes nova illa
habitura deinceps sit — tamquam lucerna late resplendens et admonitio numquam
deficiens — ad Evangelii causam Christique Iesu notitiam inter eosdem homines.
Etenim emanabunt inde tum veritatis evangelicae lumina, tum gratiae divinae
beneficia, tum industriae christianae opera. Cupimus igitur ut quam maximum
pondus tribuatur ab omnibus huic honorifico Ecclesiae Suetiae eventui, huic
duplici anniversariae commemorationi. Praeteritae enim historiae ibi
contemplatio necnon progressuum iam factorum incitabit hodiernos pastores et
fideles et confirmabit ut pergant eadem progredi via eodemque modo homines
plurimos Christo Redemptori aeterno conciliare.
Per te ergo, Venerabilis Frater Noster, adesse volumus Holmiae die XXV mensis
Martii participes ex animo sollemnium illius consecrationis; per te consalutare
pariter volumus singulos et universos adstantes — Regias Maiestates, Legatos
Ecclesiarum, communitatis Catholicae sodales, Episcopos exterarum gentium,
fideles et cives; per te denique pronuntiare volumus fraternae gratulationis
verba ob has commemorationes novamque cathedralem aedem tum etiam fraternae
cohortationis ut hic beatissimus dies vere initium sit prosperioris usque aevi
ac temporis in vita illic Ecclesiae atque in rationibus amicitiae inter
civitatem ipsam et Ecclesiam.
Hisce proinde Litteris Nostris publice te nominamus et destinamus Missum
Extraordinarium Nostrum ad consecrationem templi cathedralis Holmiensis ut
ipsemet tu pro Nobis ex longinquo laetantibus simul et celebrantibus praesis
ritibus illis, pro Nobis congruenter eloquaris, pro Nobis etiam communices hanc
salutationem ac Benedictionem Apostolicam in totum amatum illum populum diffusam.
Peractis vero sollemnibus scire Nostra intererit singula eventa ac sensa illius
dioecesis in adeo fausta iucundaque celebritate.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Martii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus
Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
|