 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA MISSA
AD IOSEPHUM ASAJIRO S.R.E. CARDINALEM SATOWAKI,
ARCHIEPISCOPUM NAGASAKIENSI
Venerabili Fratri Nostro
Iosepho Asajiro S. R. E. Cardinali Satowaki
Archiepiscopo Nagasakiensi
Die XVII proximi mensis Decembris, adpetente Natali Domini Nostri Iesu
Christi, iam tu, Venerabilis Frater Noster, quasi ad tanta gaudia praecipienda,
sacerdotii tui natalem quinquagesimum celebrabis, diei videlicet pleni sole, quo
sacerdos in aeternum factus es. A quo quidem die multa abierunt lustra atque
decennia; neque tamen tam venerabilis diei memoriam acta aetas aut abscuravit
aut abstersit, quin quasi monumentis amplissimis consecravit.
Monumenta vero tua, Venerabilis Frater Noster, sunt Virtutes, quibus gregi
tuo lumen et decus praesis: fidem sane, dicimus, quae in prosperis in adversis,
ut omnia humana sunt, semper caelum respexit, et id quo magis discrimina
vitaeque casus urgerent; caritatem, quae sive in pace sive saeviente bello,
omnibus omnia factus, gregis ac populi necessitatibus inservisti, verborum
Christi memor sanctorumque Apostolorum, Ceterum Episcoporum cor in dilectione
florescit; humilitas, praeterea, modestia morumque suavitas accedunt, quibus
bonus odor Christi es credentibus non credentibus, magna cum christianae
religionis laude et incremento.
Monumenta tua, Venerabilis Frater Noster, sunt etiam dotes ingenii, quo
abundas, singulari Dei beneficio. Nituisti enim puer, cum Romam missus es,
lauream theologiae adepturus; quod et feliciter cessit; praestitisti sacerdos,
lumina christianae fidei impertiens excellis Episcopus, elata face christianae
sapientiae, quam docere, proferre, inculcare tibi insitum, quasi naturae
vestitus. Neque sane haec diffundendae veritatis facultas, cum acerrimo studio
Dei gloriae procurandae coniuncta, magna Ecclesiae beneficia non attulit.
Monumenta tua sunt etiam prudens ac sapiens rerum ecclesiasticarum
administratio. Ubicumque enim fuisti, ab inito sacerdotio ad provectiorem hanc
aetatem, a Curione ad Archiepiscopum, eadem semper aequilibritas in rebus
iudicandis, deligendis, agendis, quae cum Evangelio congruerent et ad maiorem
populi utilitatem conducerent. Cum sacerdotibus ea fuit tua agendi ratio, quae
te sive patrem proderet, sive salutaris disciplinae amatorem ostenderet, in
Beati Pauli apostoli similitudinem. Quae causa fuit, cur qui Concilio Vaticano
II interfuisses, eius iussa fieri quam diligenter curares et cures laeto fructu.
Non ergo mirum si haec Apostolica Sedes et gravia munera prudentiae tuae
commisit (fuisti enim Apostolicus Administrator Insulae Formosae, Episcopus
Kagoshimaënsis, es Archiepiscopus Nagasakiensis, ac Praeses Conferentiae tuae
Nationis), et ad honores extulerit, quibus bonos honorat, ad quos dignos evehit,
quorum maximus sacra Purpura est.
Quae cum ita sint, Venerabilis Frater Noster, et vehementer gratulamur tibi,
quinquaginta annos celebranti sacerdotii tui; et de iis quae gessisti, capta
occasione, gratias agimus; et omnia bona optamus a Deoque petimus, interim
Benedictionem Apostolicam ex animo impertientes simul tibi, simul Auxiliari tuo,
clero populoque, ac quotquot te amant, tu diligis.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Novembris, anno MCMLXXXII,
Pontificatus Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana
|