 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA IOSEPHO S.R.E. CARDINALI HÖFFNER,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE COLONIENSI
Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Höffner
Archiepiscopo Metropolitae Coloniensi
Solemnitatem omnium sactorum, quam Ecclesia universa o mox
celebrabit, alia sollemnitas praecedet, cuius gaudia propria tua sunt
Venerabilis Frater Noster, qui die XXX mensis Octobris, hoc anno, natalem
quinquagesimum et originem primam sacerdotii tui pie sancteque recoles. Quo sane
die, non modo grex fidelium Coloniensis, sed et amici, et discipuli, quos multos
erudisti, una tecum vehementer gaudebunt.
Cum illis autem et Nos, Venerabilis Frater Noster, consocia, qui
cum semper virtutem, et prudentiam, et sapientiam tuam pluris fecimus, tum
maxime post adeptum Summum Pontificatum, altiore in specula collocati. Qui ergo
ad beati Gregorii Magni, Decessoris Nostri, verba de amore ac veneratione
Venerabilibus Fratribus Episcopis tributis gaudere consuevimus, de iis quae
honoris tui gratia per idoneam occasionem dicentur et fient, maximopere laetamur.
Et tibi enim Deus magna fecit, perque ministerium tuum cunctae Ecclesiae. Te
enim, e communi turba fidelium separatum, ad sacerdotium vocavit, cor tuum ad
bene recteque agendum inclinans; nec spes exitus fefellit, ut pietas tua egregia,
doctrina, studium gloriae Dei salutisque animorum procurandae demonstrat. Qui,
ut eras ingenio fertili atque subtili, multa uberi fructu indagasti, quae tum in
discipulorum, tum etiam in aliorum utilitatem cesserunt. Fuit enim haec semper
ingenii tui propria indoles, ut non quasi infinite res aggredereris, sed ut ad
ea quae tempora nostra exigerent ususque, respiceres. Idque eo semper amore
veritatis, pietate erga Ecclesiam, trepidatione pro salute filiorum, quae tum
scripta, tum facta produnt.
Episcopus Monasteriensis ante, Archiepiscopus Metropolita
Coloniensis postea creatus (anno scilicet MCMLXIX), profecto sollicitudinem tuam
patris ac pastoris auxisti, si fieri posset, fere in immensum. Per episcopatum
enim (viginti te anni docuerunt!) non modo decorem apostolorum proprium induisti
sicut vestimentum, sed etiam eorum muneribus atque officiis oneratus es, quae
quam gravia sint, nemo non videt.
Tu vero, Venerabilis Frater Noster, armatus virtute, instructus
doctrina, usu exercitatus, spe firmus, caritate intrepidus, causam fidelium
tuorum eo animo suscepisti, quo res posceret, de fidei integritate, de familiae
sanctitate, de sacerdotum numero ac virtute, quasi de servando et augendo
Ecclesiae patrimonio, usquequaque sollicitus; iamque flavae messis fructus
colligi possunt. Ceterum, summa erga Nos et hanc venerandam Petri Sedem religio
tua omnino spectabilis.
Non ergo mirum si anno MCMLXIX inter Purpuratos Patres Ecclesiae
cooptatus es; atque Praeses Conferentiae Episcopalis Germanicae es renuntiatus.
Quae cum ita sint, gratias agentes iustas ob coepta tanta ac
varia, tamque utilia Ecclesiae, tecum, Venerabilis Frater Noster, magnopere
gratulamur, atque omnia sancta, fausta, felicia cum tibi, tum etiam Auxiliaribus
Episcopis, clero populoque Coloniensi exoptamus, Benedictionem Apostolicam
impertientes.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Septembris, anno
MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana
|