NUNTIUS GRATULARIUS
IOANNIS PAULI PP. II
EM.MO P. D.
RADULFO FRANCISCO S.R.E.
PRESBYTERO CARDINALI
PRIMATESTA, ARCHIEPISCOPO CORDUBENSI IN ARGENTINA
Pro amicitia pervetere nostra fraternaque in Christo Domino
coniunctione salutamus te ipsum benevolentissime, Venerabilis Frater Noster,
quem ad modum toties antehac praesentes Vοs aut hic Romae aut in Patria istic
etiam salutavimus, immo vero nunc malore quodam studio laudandi ac firmiore
gratulandi voluntate, adpropinquante scilicet feliciter Episcοpatus tui die
vicesimo quinto natali.
Et cum hos per viginti quinque annos undique tibi merita
sacri operis cumulaveris meritorumque similiter praeconia conciliaveris inter
dilectos greges Platensem Fororaphaeliensem Cordubensem, praeterea inter
Episcopalem Argentinae Conferentiam et inter fidissimos omnino Sedis Apostolicae
adiutores, minime idcirco Nos fugit quali quantoque gratulantium conventui has
Nostras admisceamus voces pariter laudativas maxime in anniversario hoc tuo
die.
Diu iam notte omnibus sunt – neque Nobis igitur rursus
singillatim memorandae – proprietates ac virtutes pastorales tuae navitatis in
unaquaque apostolatus regione, efficacissimae prudentissimaeque gubernationis
tuae, sacerdotalis spiritualitatis ac renovationis conciliaris. Id dumtaxat
precando tibi vehementer exoptamus, Venerabilis Frater Noster, ut proxima
Beatissimae Virginis Mariae caelo receptae Sollemnitas plurimum tibi
consolationis adferat de rebus adhuc eximie peractis, plurimum quoque
confirmationis et cohortationis de posthac item perficiendis.
Accipe ergo hisce cum litteris Apostolicam Nostram
Benedictiοnem aestimationis singularis testem divinique semper favoris auspicem,
cuius universum clerum ac populum Cordubensem faustissimo hoc tempore participem
esse cupimus.
Ex Aedibus Vaticanis die XIV mensis Iulii, anno MCMLXXXII,
Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana