 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA MISSA AD
ISYDORUM PATRYLO, MODERATOREM GENERALEM CENTESIMO ANNO EXPLETO A RESTITUTIONE
ORDINIS
BASILIANI S. IOSAPHAT
Dilecto Filio Isidoro Patrylo
Protoarchimandritae,
eidemque Moderatori Generali Ordinis Basiliani S. Iosaphat
Sollemni redeunte anniversaria die, qua centum abhinc annos o facta est a S.
Iosaphat Ordinis Basiliani restitutio (quam quidem Dobromylianam cognominant),
sane gaudemus posse Nos cum te, tum universi Ordinis ac Provinciarum legatos
salutare, qui Romam, ad Generale Capitulum agendum convenere. Quibuscum scilicet
omnes etiam Monachos atque Religiosos Ordinis Basiliani salvere iubemus, quos
varius apostolatus labor diversis in provinciis distinet, cum domi, tum foris,
eos maxime qui ob inculpatam fidem in Christum et obsequium erga hanc
apostolicam Sedem male habent.
Reformatio autem Dobromyliana, ut eam breviter attingamus, fundamentum ac quasi
“Magnam Chartam” e Litteris apostolicis “Singulare praesidium” repetit,
a Leone XIII, Decessore Nostro, die XII Maii, anno MDCCCLXXXII, datis; quae sane
Litterae, certe Dei providentissimi instinctu, tanti fuere momenti, ut Ordo, qui
temporum iniuria languisset ac quasi senesceret, non modo fuerit e tanto
periculo ereptus, sed et floruerit honestissime novis Monachorum atque
Institutorum incrementis, et fructus uberrimos tulerit, in prioris reformationis
similitudinem, quae anno MDCXXIII facta fuerat: nam, si historice consideres,
restitutio Dobromyliana omnino altera fuit Ordinis reformatio.
Constat quippe Monachos S. Basilii Magni - cuius ascetici legislatoris operam
Epistula Apostolica laudavimus “Patres Ecclesiae” - primum saeculo XI in
metropolitanam Sedem Kioviensem fuisse inductos a sanctis viris Antonio et
Theodosio, qui coenobium Cryptarum in ipsa Kiovia (Kievo Peerska Lavra)
condiderunt, a quo, tamquam ab incunabulis, omnia Slavorum coenobia manarunt.
In patulam autem hanc arborem prior reformatio inserta est, quam Sanctus
Iosaphat in monasterio SS. Trinitatis Vilnensi una cum metropolita Rutskyj
coepit anno MDCXVII, cum scilicet prima coenobia sub unius moderatoris
potestatem redacta sunt. Equidem haec emendationis opera ac renovata fidelitas
erga Sedem Apostolicam Sancto Iosaphat sanguinis pretio stetit; sed hoc ipso
quod tanti constitit, reformationis messis fertilissima fuit; adeo ut anno
MDCCLXXII Ordo CLV monasteria cum Monachis MCCXXXV numeraret, quorum DCCCCL
sacerdotes; ac iure merito aetas illa in annalibus libris “aurea”
consideratur.
Ad alteram autem reformationem quod attinet, quam Leo XIII, Decessor Noster,
iniit, bene illa cum priore aequari potest splendore atque vigore. Ac, si
vehemens persecutionis procella primaevam sedem provinciasque Ordinis primarias
late vastavit, non tamen est ambigendum illum ex eo tempore fines suos
protulisse, atque ubivis in tanta dissipatione viguisse. Ceterum, si in priore
reformatione anni MDCXXIII omnes Basiliani se iure iurando obstrinxerunt se
Romanae Sedi ad ultimum usque fatum fore fideles, in altera sacer Ordo vester
per quartum votum se obligavit “ad fidelitatem et oboedientiam Sedi
apostolicae Petrique successoribus praestanda”. Praeterea, in priore
reformatione Monachi in se iuraverunt ut Ritum Graecum servarent; atque patet
voluisse illos hoc quasi insigne Ordinis vestri ceu notam propriam perpetuari,
felixque unitatis Ecclesiae vestrae augurium haberi.
Quae cum ita sint, quid aptius vobis in hac sollemnitate suadeamus, quam sut
promissa vestra haec impleatis, a maioribus vestris tum in priore, tum in altera
reformatione facta?
Suis insuper in Litteris Leo XIII, Venerabilis Decessor Noster, id fore
sperabat, ut Ordo vester “ex integro refloresceret”. Quin, postquam “magnum”
et “inclitum” vocavit, id adiecit: “Quo vigente, Ruthenorum viguit
Ecclesia”: quo elogio, quod par elogium si ad ante acta saecula respicimus,
quod magis constringens, si in futurum? Hoc est enim proprium Ordinis vestri;
sic ut uniuscuiusque Ordinis monastici, vitam evangelicam clarissimo in lumine
collocare perfecto vitae instituto Quod si Ordo gesserit, profecto erit iterum
“robur et vigor Ecclesiae”.
Ceterum uber hic futurae messis prospectus “in bonum Ecclesiae” videtur a
prima ipsius Ordinis Basiliani a S. Iosaphat fluere origine, id est, ut
innuimus, ab ipso S. Basilio Magno, qui fuit “maximos inter Ecclesiae
pastores-monachos” et a S. Iosaphat, et ipso Monacho et Episcopo.
E munere profecto Pontificum populi Dei (qui populus sacerdotalis est) cura illa
fluxit ingens quae sive Basilium Magnum, sive S. Iosaphat Martyrem movit ad
sacram Liturgiam promovendam; quae profecto iuxta Concilium Vaticanum II est “culmen
ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat”. O
utinam sacra Liturgia omnen vestrum apostolatum inspiret!
Quanta vero S. Basilius passus sit, ac quantopere adlaboraverit ad Ecclesiae
unitatem, nemini ignotum; qui solitus dicere esset: christianorum discordiam
ipsam obscurare Evangelii veritatem, Christumque ipsum lacerare, viamque docuit
ad redintegrandam unitatem, quam ponebat in novam omnium conversionem ad
Christum eiusque verbum. Ob quam Ecclesiae unitatem Sanctum Iosaphat purpureum
sanguinem effudisse, iam omnibus constat.
Hic autem facere non possumus, quin vehementer optemus ut vitae vestrae genus,
et apostolatum, et consilia ad unitatem, Spiritus Sanctus gratiae suae rore
conspergat, qui a vobis per anaphoram S. Basilii invocari consuevit tamquam “Spiritus
veritatis, gratia adoptionis, arrha futurae hereditatis, primitiae aeternorum
bonorum, vivifica potentia, fons sanctificationis”.
Optata vero Nostra haec Maria, Virgo beatissima, excipiat, cui in Liturgia illa
tamquam “sanctissimae, illibatae, super omnes benedictae, gloriosae dominae
Deiparae et semper Virgini; mulieri gratiae plenae totiusque universi laetitiae”
a S. Basilio laudes attribuuntur.
Ceterum, dum S. Basilii et Iosaphat, caelestium Patronorum vestrorum iusta
invocamus auxilia, signum paternae benevolentiae Nostrae et pignus plenitudinis
gaudii ac perfectionis, cum tibi, tum Sodalibus cunctis, tum omnibus qui
sollemnitati huic vestrae intererunt, Benedictionem Apostolicam amantissime
impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Iulii, anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus
Nostri quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana
|